[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Maximus Gor'kij

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Maximus Gor'kij
Res apud Vicidata repertae:
Maximus Gor'kij: imago
Maximus Gor'kij: imago
Maximus Gor'kij: subscriptio
Maximus Gor'kij: subscriptio
Nativitas: 16 Martii 1868; Novogardia Inferior
Obitus: 18 Iunii 1936; Gorki-10
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica

Familia

Coniunx: Yekaterina Peshkova, Maria Andreyeva
Proles: Maxim Peshkov

Memoria

Sepultura: Kremlin Wall Necropolis

Maximus Gor'kij (Russice Максим Горький, tr. Maksim Gor'kij), vero nomine Alexius Maximi filius Peškov (Russice Алексей Максимович Пешков, tr. Aleksej Maksimovič Peškov; natus die 16 Martii[1] 1868 Novogardiae Inferiori, mortuus die 18 Iunii 1936 in Gorki prope Moscuam), fuit scriptor Russicus et Sovieticus, ut conditor litterarum "realismi socialistici" atque progenitor litterarum Sovieticarum aestimatus.[2]

Maximus Gor'kij ab Akseli Gallen-Kallela anno 1906 pictus

Gor'kij, cuius primum opus publicatum (narratio nomine «Макар Чудра») anno 1892 in lucem editum est, plus quam 200 narrationes breves (fabulas, diegemata, etc.), 4 mythistorias, 15 ludos scaenicos nonnullaque alia opera litteraria scripsit. Praeterea, marxismi secutor, motus revolutionarii (e.g. revolutionis anni 1905) in Imperio Russico particeps fuit, operibus suis litterariis actiones rebelles inspirans. Idcirco a regimine monarchico Russico affectus est persecutionibus (inter alia, anno 1905 ob proclamatione sua contra monarchiam incarceratus fuit). A fine anni 1906 ad finem 1913 in demigratione erat, Capreis colens, post amnestiam in Imperio Russico ab iubilaeo dynastiae regnatricis Romanoviorum declaratam autem domum revenit. Attitudinem ad res novas Russicas anni 1917 autem criticam habuit.[3] Annis ab 1921 ad 1932 denuo peregre (ut plurimum Capreis) colebat, postquam venit ad Unionem Sovieticam, honore praecipuo ibi habitus.

Asteroides 2768 Gorky in honorem illi nominatus est.

  1. Calendario Iuliano, scilicet 28 Martii Gregoriano.
  2. Pagina de Maximo Gor'kij Encyclopaediae Sovieticae Magnae editionis tertiae (Russice)
  3. Attitudo Gor'kij ad revolutionem anni 1917 (Russice)

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Б. А. Бялик. Судьба Максима Горького. — ed. 3. — Moscuae: Художественная литература, 1986.
  • П. Х. Максимов. Воспоминания о Горьком. — ed. 3, corr. - Moscuae: Советский писатель, 1956.
  • Л. Спиридонова. Настоящий Горький: Мифы и реальность. — Moscuae: ИМЛИ РАН, 2013. — ISBN 978-5-9208-0401-3

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Maximum Gor'kij spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • • Grove Art
David's face

Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes!