[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Insula Vancuverium

E Vicipaedia
Insula Vancuverium a Columbia Britannia continentali per Fretum Georgiam? et Fretum Reginam Carlottam,? atque a Vasingtonia per Fretum Ioannis De Fuca? separatur.
Dionysius Alcalá Galiano fuit primus Europaeus qui Insulam Vancuverium circumnavigavit.
Media Insula Vancuverium altos continet montes, sicut Mons Rosseau.
Occidentale Insulae Vancuverii silvam pluvialem habet.
Navis traiectus societatis BC Ferries.
Vexillum Insulae Vancuverii, anno 1865 sanctum.[1]

Insula Vancuverium est magna insula in Columbia Britannica Canadae sita, unus ex nonnullis Americae Septentrionalis locis ex Georgio Vancuverium, praefecto Classis Regalis Britannicae appellatis qui litus Boreoccidentis Pacifici Americae Septentrionalis inter 1791 et 1794 exploravit. Urbs Vancuverium in continente, sed Victoria, caput Columbia Britannicae, in insula iacet.

Insula, 460 chiliometra longa, 80 chiliometra in loco latissimo lata, in 32 134 chiliometrorum quadratorum consistens, est maxima Insula Oceani Pacifici ad orientem Novae Zelandiae sita, maxima insula in occidentali Americae Septentrionalis latere sita, quadragesima-tertia orbis terrarum insula, undecima insula Canadae, et secunda Canadae insula numero civium digesta, post Insulam Montem Regium. Numerus civium censu 2001 fuit 656 312. "British Columbia statistics"? anno 2008 numerum civium 740 876 aestimavit, quorum paene dimidium (331 491) in Maiore Victoria habitabant. Inter alias urbes et oppida nota in Insula Vancuverio sunt Nanaimo, Portus Alberni, Parksville, Courtenay, et Campbell River.

Insula primum Insula Quadrae et Vancuverii appellata est ut celebretur conloquia amica inter Ioannem Franciscum de la Bodega y Quadra, Hispanicum coloniae Freti Nootkensis ducem, et Georgium Vancuverium, Capitaneum Navalem Britannicum, in Freto Nootkensi anno 1792 habita ut Quaestio Nootkense expediretur.


Nexus interni

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]