[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Tydeus

E Vicipaedia
Tydeus Ismenen persequitur in amphora Corinthiaca.

Tydeus (Graece Τυδεύς) in mythologia Graeca est filius Calydonum regis Oenei et eius uxoris Periboeae[1], frater igitur Meleagri et Deianirae. Quia hominem occidit ad Argivos apud regem Adrastum fugere coactus est qui eum sanguinis lue abluit et cuius filiam Deipylam uxorem duxit. E qua Diomedem genuit qui bello Troiano gloriose interfuit et patris virtutem iactare solebat[2]. Nam Tydeus et ipse fortis bellator erat et unus e septem ducibus qui cum Polynice et Adrasto Thebas oppugnaverunt. Quo in bello a Melanippo vulneratus fatum obiit.

In Apollodori bibliotheca[3] legimus Melanippum Astaci filium prope portam urbis Tydeum letaliter vulnerasse atque simul ipsum occisum esse; deam vero Athenam quae Tydeum non minus diligebat quam postea filium Diomeden in Iliade medicinam a Iove petisse atque heroem curasse voluisse. At Amphiaraum vatem et Tydei inimicum caput Melanippi abscidisse et Tydeo dedisse qui scisso capite cerebrum sorbere coepit. Ferocitatis et anthropophagiae Athenam taeduit quae medicinam heroi morienti non adhibuit.

  1. Secundum Hyginum non uxor sed captiva fuit. In Apollodori bibliotheca secunda Oenei uxor post Althaeam mortuam fuit.
  2. Ilias XIV.110-132.
  3. III.6.8. Quae fabula ex vetere carmine epico Thebaide inscripto excerpta videtur.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]