[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Paulus Celan

E Vicipaedia
Paulus Celan anno 1938

Paulus / Paul CELAN,[1] vero nomine gentili Antschel, Anczel, Ancel (natus die 23 Novembris 1920 Czernovici, mortuus die 20 Aprilis 1970 Lutetiae) erat scriptor Dacoromanus sermonis Theodisci et interpres. Lyricis voluminibus ut Mohn und Gedächtnis (1952), Atemwende (1967) et Fadensonnen (1968) factus est illustrissimus neotericus tempori post Primum bellum mundanum.

Filius parentum Iudaeorum Theodisce loquentium gymnasium Czernovicense linquere debet propter antisemitismum crescentem. Tunc communismus Paulo Celan res multa promittens erat ad instar anarchistae Gustavi Landauer. Post annum 1938 studuit medicinam Turonibus, postea Linguas Romanicas in urbe sua natali. Oppido a Nazistis capto operas coactas facere debuit ex anno 1941, etiam in construendis viis. Anno 1942 parentes in castra operaria apud Michailovka in Russiam meridianam missi sunt ubi et vita defuncti sunt: pater typho laborans mortem obiit, cum mater telo in cervices transfigeretur. De istorum sorte artifex Celan postea pluries scripsit. Cum in universitate breve tempus ad linguam Anglicam imbuisset, munere lectoris et interpretis apud casam editricem Bucarestae fungebatur anno 1945; usque annum 1943 et ipse Celan in castris operariis versatus erat. Bucarestae familiaritatem contraxit cum Rosa Ausländer et publicavit primas poeseis in periodico quod nuncupatur "Agora". Patrata est ibi etiam conversio operum Francisci Kafka.

Anno 1947 Celan Romaniam stalinismi peste affectam reliquens iit Lutetiam ad considendum in perpetuum; anno 1948 complures septimanas Vindobonae degebat ubi scriptricem Ingeborg Bachmann cognovit. Lutetiae cognovit diurnariam Claram Goll, poetam Ioannem Goll et scriptricem Nelly Sachs. Lutetiae Celan studiis linguisticis vacabat et instituit linguam Theodiscam apud Scholam Normalem Superiorem. Illo tempore convertit in sermonem Theodiscum perfectum opera Arthuri Rimbaud, Alexandri Blok, Iosephi Mandelstam, Sergii Esenin et Gulielmi Shakespeare. Autumno anni 1969 in Civitatem Israel vectus est. Lutetiae mortem sibi conscivit.

Praemia (partim)

[recensere | fontem recensere]

Anno 1958 recepit praemium "Literaturpreis der Freien Hansestadt Bremen", anno 1960 Praemium Georgio Büchner dicatum et anno 1964 praemium "Großer Kunstpreis des Landes Nordrhein-Westfalen".

Fridericus Hölderlin, Rainierus Maria Rilke et Francogalli symbolistae iam discipulum exercebant. Celan scripere coepit quando erat adulescens 17 annorum. Eius poemata pristina atque obscurae complures elegiae imitantur surrealismum; surrealistis Dacoromanis se finitimum esse semper putabat. Ut Stephanus Mallarmé et Carolus Baudelaire interiungit poemata metaphoris et referentiis irritantibus ad crates linguisticas compactas. Sprachgitter etiam est titulus operis voluminis cuiusdam anno 1959 editi. Nova verba et permultae imagines biblicae et instructus poetici generales sub personis diversis iterum atque iterum producuntur. Problema linguisticum thema maximi momenti fit: multa poemata eius adoptant genus fragmentorum, quod iam tempore romanticismi libenter colebatur. Per fragmenta conatur limen inter res effabiles et ineffabiles invenire (Von Schwelle zu Schwelle, 1955). Proficiscitur a verbis divulgatoriis nazistarum, quibus poeta verba silentio digna reddita praeferenda opponit.

Opera constant e voluminibus lyricis Der Sand aus den Urnen (1948), Die Niemandsrose (1963), Atemwende (1967), Fadensonnen (1968), Lichtzwang (1970), Schneepart (1971), Zeitgehöft (1976) et e pedestri textu Der Meridian (1961). Insuper pepigit fabulam, quae similis est fabulae Lenz Georgii Büchner et vocatur Gespräch im Gebirg (1960). Mohn und Gedächtnis anni 1952 tenet poema notissimum Todesfuge (1948), quod cryptice de nece Iudaeorum tempore socialismi nationalis narrat. Id obstat celebri opinioni Theodori Adorno poesim in Germania postbellica non iam exstare posse. Todesfuge etiam bene ostendit Paulum Celan non cosmum surrealisticum clausum appetivisse sed historiam propriis oculis visam tradere voluisse. Fiunt litterae culter cote acutus atrocitatum praeteritarum demonstrandarum caussa.

Libris posterioribus immo hermetismus quidam inest, et imagines magis magisque intransigibiles fiunt. Relatio primae et secundae personae inter textum et mundum/lectorem locum cedit in fine solitudini lyricae melancholicaeve.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  1. Pseudonomen origine anagrammatis Paul "Ancel".

Köster, Thomas: "Celan, Paul", apud: Microsoft Encarta 2007 Enzyklopädie, Microsoft Corporation 2006 (DVD)