[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Iuconus

E Vicipaedia
Iuconus
Iuconus prope Dawson
Longitudo3190 chm
Altitudo fontis645 m
Decursus aquae6430 (in Pilot Station,
haud longe ab ostio) /s
Area systematis832 700 chm²
FonsMarsh lacus
OstiumMare Beringianum
RegioIuconus, Alasca
Vide etiam paginam discretivam: Iuconus (discretiva).

Iuconus[1] vel Yukon[2] vel Quippacus[3] est flumen in Iucono territorio Canadae et in Alasca. E Marsh lacu prope Equum album initium cepit. Circiter 3190 chiliometra patet et in Mare Beringianum prope Pilot Station urbem effunditur. Per silvam borealem desertam et saxosam aquas fert. Tanana et Klondikense flumen auro famosum Iuconi accolae sunt

  1. Caroli Egger Lexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6).
  2. Cf. adiectivum in binominibus Minuartia yukonensis, Erigeron yukonensis, Coscinodon yukonensis, Dolerus yukonensis, Bruneria yukonensis etc.; sed Bembidion yukonum.
    Anglice Yukon, quod in Gwichin Flumen Magnum significat, Inupiaq Kuukpak, Yup'ik Kuigpak quae ambo idem significant.
  3. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 588. De nomine Escimaico, quod in tabulis saeculorum XVII et XVIII invenitur (Kwihpak).

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 60°32′31″N 134°31′9″W, 62°35′55″N 164°48′0″W • OpenStreetMap • 6185818, 5954703 GeoNames • Store norske Lexikon • "1416412" apud USGS • Treccani • Большая российская энциклопедия
Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuconum flumen spectant.