[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Fregatidae

E Vicipaedia

Classis : Aves 
Ordo : Suliformes 
Familia : Fregatidae 
Degland et Gerbe, 1867
Genus : Fregata 
Lacépède, 1799
   
Palaeontologia
Eocaeno ineuntt ad praesens 50–present m.a.
Fregata magnificens mas in Insulis Galapagensibus.
Fregata minor immatura pullum speciei Onychoprii fuscati arripit.

Fregatidae sunt familia avium maritimarum, quae in omnibus oceanis tropicis subtropicisque inveniuntur. Quinque species exstantes in Fregata, solum unum genus, digeruntur. Omnibus sunt pennae plerumque nigrae, caudae longae penitusque furcatae, rostra longa et curva. Feminis sunt ventres albi, maribus saccus gularis distincte ruber, quem tempore feturae ad feminas attrahendas inflant. Alae longae acutaeque usque ad 2.3 metra extendere possunt, quod est maxima omnium avium ratio areae ad pondus corporeum.

Fregatidae, quae afflatibus aeris nonnulla septem dierum spatia labi possunt, diu ad cibum venandum degunt, noctuque in arboribus vel rupibus cubitant. Praeda usitata est pisces et decapodiformes, quos capiunt ad aquae superficiem consurgentes, magnos praedatores sicut thunninos effugientes. Fregatae etiam sunt kleptoparasitae, nam cibum ex aliis avibus maritimis aliquando surripiunt, atque adeo pullos avium maritimorum e nidis arripiunt. Per tempus monogamae sunt, sed una in coloniis nidificant. Simplices nidos in arboribus humilibus vel super solum in insulia remotis faciunt. Unum ovum quoque tempore feturae pariunt. Parentes iuvenes alunt longius quam paene omnes aves alii, et solum annis alternis ova parire possunt.

Fregatidae sunt grex sororius Suloideorum, quae in phalacrocoracidis, anhingidis, moris, et sulis consistunt. Tres ex quinque exstantibus fregatidarum speciebus (magnificens, minor, ariel) late divulgatae sunt, sed duae (andrewsi, aquila) in periculo sunt, atque alicui speciei est habitatio feturae in una insula parva. Veterrima fossilia ex aevo Eocaeno ineunte effossa sunt, abhinc annorum quinquaginta milliones. Quibus tribus speciebus, in genus Limnofregatam digestis, erant rostra breviora minusque curva, longioresque pedes, atque in circumiectis aquae dulcis habitabant.

Typus generis est Fregata aquila.[1] Multos annos, solum duae Fregatidarum species universe agnoscebantur: maiores Fregata aquila, minores Fregata ariel appellabantur; anno autem 1914, Gregorius Mathews, ornithologus Australianus, quinque species circumscripsit, quae validae manent.[2][3] Tres subspecies Fregatae ariel et quinque subspecies Fregatae minoris agnoscuntur.[4] Formula:Cladogram

  1. Australian Biological Resources Study (29 Iulii 2014). "Genus Fregata Lacépède, 1799". Australian Faunal Directory. Canberrae Territorii Capitalis Australiani: Department of the Environment, Water, Heritage and the Arts, Australian Government .
  2. Kennedy, Martyn; Spencer, Hamish G. (2004). "Phylogenies of the frigatebirds (Fregatidae) and tropicbirds (Phaethonidae), two divergent groups of the traditional order Pelecaniformes, inferred from mitochondrial DNA sequences". Molecular Phylogenetics and Evolution 31 (1): 31–38 .
  3. Mathews, Gregory M. (1914). "On the species and subspecies of the genus Fregata". Australian Avian Record 2 (6): 117–21 .
  4. Gill, Frank; Donsker, David (23 Apriisl 2015). "Hamerkop, Shoebill, Pelicans, Boobies & Cormorants". IOC World Bird List. International Ornithologists' Committee .

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Harrison, Peter. 1988. Seabirds: An Identification Guide. Londinii: Christopher Helm. ISBN 0-7470-1410-8.
  • del Hoyo, Josep, et al. 1992. Handbook of the Birds of the World. 1: Ostrich to Ducks. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 84-87334-10-5.
  • Kennedy, Martyn, et Hamish G. Spencer. 2004. "Phylogenies of the frigatebirds (Fregatidae) and tropicbirds (Phaethonidae), two divergent groups of the traditional order Pelecaniformes, inferred from mitochondrial DNA sequences." Molecular Phylogenetics and Evolution 31 (1): 31–38. doi:10.1016/j.ympev.2003.07.007. PMID 15019606.
  • Mathews, Gregory M. 1914. "On the species and subspecies of the genus Fregata." Australian Avian Record 2 (6): 117–21. Editio interretialis.
  • Nelson, Bryan. 2005. Pelicans, Cormorants and their relatives. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-857727-3.
  • O'Brien, Rory M. 1990. "Family Fregatidae frigatebirds." In Handbook of Australian, New Zealand & Antarctic Birds. Volume 1: Ratites to ducks; Part B, Australian pelican to ducks, ed. S. Marchant et P. G. Higgins, 912. Melburni et Victoriae: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-553068-1. PDF.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Fregatidas spectant.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks