Vinum
Vinum est potio alcoholica e fermentatione musti (suci uvarum) confecta. Naturalis uvarum compositio sucum a saccharomycetibus utilibus fermentari sinit sine additione nutrimentorum; qua fermentatione sacchara in suco comprehensa consumuntur atque in alcohol ethanol convertuntur. Vinum igitur facillime conficitur. Ad vina bona et varia conficienda diversae uvarum varietates, nonnullae species et stirpes fermentorum, variaeque consuetudines perfectionis adhibentur. Vina optima quae terrarum vitiumque idonearum redolent, curiosissime praeparata, diligentissime perfecta, bene conservata, amatoribus pretio maximo venditantur. Vina modestiora, ad usum cottidianum apta, pretiis modestis emi solent etiamsi bonitati haud careant. Vinis peioribus aliquando distillatis, alcohol quod inde provenit in spiritus potabiles convertitur aut variis rationibus industrialibus adhibetur.
Humanus vini usus a millennio sexto a.C.n. cognoscitur. Vinum inventum est in regione quadam montana haud longe a limitibus civitatum hodiernorum Turciae, Iraniae, Georgiae, et Armeniae distante. Inde confectio vinorum in omnes fere terras ubi vites florere possunt graduatim transmissa est, per mediam Asiam ad Afganiam et Sericam, trans Europam Meridianam omnem usque ad Franciam, Hispaniam, et Portugalliam, inde per itineribus maritimis ad Americam Septentrionalem et Meridianam, Africam Australem, Australiam, et Novam Zelandiam. In frigidiores et calidiores regiones, vitium expertes, vina alibi confecta advehuntur.
Ubi vinum plerumque conficitur ad cenas quotidie inferri solet. Feriis popularibus celebratur quotannis vindemia, quo tempore ex uvis maturis nuper collectis mustum aut pedibus aut torcularibus exprimitur. Hilaritas potatorum ebrietasque, quas ab alcohole provocatas nunc scimus, olim e divina vini natura deduci credebantur. Religionibus polytheisticis deus qui primum vini inventorem fuisse dictus est, apud Romanos Liber Pater, apud Graecos Dionysus qui et Bacchus nuncupatus est. Religionibus monotheisticis vini potestas variis modis exprimitur: Christiani ad Eucharistiam adhibent, Iudaei ad epula sollemnia, exempli gratia die sabbati; Mussulmani autem potationem vini ob intoxicationem plerumque prohibent.
Nomen
[recensere | fontem recensere]Nomina tam Latinum vinum quam Graecum οἶνος, Albanicum venë, Armeniacum gini Hethiticumque wiyana a quibusdam e verbo quodam Indoeuropaeo *win-o- deducuntur et cum appellatione plantae Latina "vitis" adsimilantur, sed haec res incerta est. Aliae linguae eiusdem regionis, familiae Semiticae attributae, nominibus similibus utuntur, e.g. Arabice wain, Hebraice jajin. Nonnulli haec nomina omnia e lingua quadam Caucasica antiqua mutuata esse censent: Georgice enim (in familia Kartvelica) nomen ღვინო ghvino "vinum" citant et e verbo ღვივილი ghvivili "florire, bullire" derivant.
Nomen Latinum in linguis Romanicis supervivit, Italiane et Hispanice vino, Lusitanice vinho, Francogallice et Dacoromanice vin. Idem nomen in linguam Germanicam antiquam mutuatum est sub forma *winam, unde Theodisce dicitur hodie Wein, Anglice wine; idem in Slavonicam vino, unde hodie Russice vino, Polonice wino; idem in linguis Celticis antiquis, unde Hibernice hodie fion, Cambrice gwin.
Nomen vinum rarius sensu latiore adhibetur pro potionibus ex aliis fructibus factis, videlicet dactylis,[1] napis (sed hoc ad animalia medenda usitatum),[2] piris[3] (nomine proprio piracium), malis (pomacium) necnon malis granatis.[4]
Confectio
[recensere | fontem recensere]Naturalis uvarum compositio chemica sucum a fungis saccharomycetibus fermentari sinit sine additione saccharorum, acidorum, enzymorum aliorumve nutrimentorum.[5]
Vinum fermentatione uvarum contusarum cum variis fermentorum generibus producitur ordinis saccharomycetalium. Uvae variis speciebus Hanseniasporarum iam in vineis infectuntur, quae in officinis vinariis saepius interficiuntur: ibi enim Saccharomyces cerevisiae seu S. bayanus atque multo rarius Brettanomyces bruxellensis introducuntur, quae sacchara (glucosum et fructosum) fere tota in alcohol convertere potuerint.
Genera vini
[recensere | fontem recensere]Vina de uvis fermentata in tria genera dividi solent: vinum album, rubrum, roseum. Praeterea sunt vina spumantia, sicut Campanicum, et vina fortificata vel alcohole amplificata, sicut vinum Xerae et Portugallicum.
-
Prelum sive torcular saeculi sexti decimi vinarium
Cultura et fabricatio vini
[recensere | fontem recensere]Propter invasionem phylloxerae (parasiti Dactylosphaera vitifoliae) saeculo vicensimo ineunte disseminatae, hodie surculi vitium Europaearum inseruntur radicibus generum Americanarum.
Regiones vitium culturae
[recensere | fontem recensere]Gallia vel Francia
[recensere | fontem recensere]Hispania
[recensere | fontem recensere]Italia
[recensere | fontem recensere]Civitates Foederatae
[recensere | fontem recensere]Australia
[recensere | fontem recensere]- Vallis Barossae
Enumerationes vinorum historicae
[recensere | fontem recensere]A vindemiis Liviae et Augusto gratis incipiens, Plinius maior genera vinorum antiqua curiose enumerat tam Italica quam "transmarina" (i.e. quae mare Ionium transierant):
- Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amyclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacu Ostiam usque navigabilem incohaverat.
- Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime Faustiniano; cura culturaque id collegerat. exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium ... nec ulli nunc vino maior auctoritas. Solo vinorum flamma accenditur. Tria eius genera: austerum, dulce, tenue. Quidam ita distingunt, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum. Non omittendum autem nulli eorum quae celebrentur iucundum saporem uvae esse.
- At tertiam palmam varie Albana urbi vicina, praedulcia ac rara in austero, item Surrentina in vineis tantum nascentia, convalescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem Surrentino darent; alioqui esse generosum acetum; C. Caesar, qui successit illi, nobilem vappam. Certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque prospectantia. Nam Falerno contermina Statana ad principatum venere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum proventus occasusque. Iuncta iis praeponi solebant Calena et quae in vineis arbustique nascuntur Fundana et alia ex vicinia urbis, Veliterna, Privernatia. Nam quod Signia nascitur, austeritate nimia continendae utile alvo, inter medicamina numeratur.
- Quartum curriculum publicis epulis optinuere a Divo Iulio (is enim primus auctoritatem iis dedit, ut epistulis eius apparet) Mamertina circa Messanam in Sicilia genita; ex iis Potulana, ab auctore dicta illo cognomine, proxima Italiae laudantur praecipue. Est in eadem Sicilia et Tauromenitanis honos lagoenis pro Mamertino plerumque subditis.
- Ex reliquis autem a supero mari Praetutia atque Ancone nascentia, et quae a palma una forte enata palmensia appellavere, in mediterraneo vero Caesenatia ac Maecenatiana, in Veroniensi item Raetica, Falernis tantum postlata a Vergilio, mox ab intimo sinu maris Hadriana, ab infero autem Latiniensia, Graviscana, Statoniensia. Etruriae Luna palmam habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius gignit, quod velut sucosum. Baeterrarum intra Gallias consistit auctoritas . . . verum et longinquiora Italiae ab Ausonio mari non carent gloria, Tarentina et Servitia et Consentiae genita et Tempsae ac Babbiae Lucanaque antecedentibus Thurinis. Omnium vero eorum maxime inlustrata Messalae Potiti salute Lagarina, non procul Grumento nascentia. Campania nuper excitavit novis nominibus auctoritatem sive cura sive casu ad quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Caulinis et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia et Trifolinis gloriata, nam Pompeianis summum decem annorum incrementum est . . . Hispaniarum Laeetana copia nobilitantur, elegantia vero Tarraconensia atque Lauronensia et Baliarica ex insulis conferuntur Italiae primis . . . nec negaverim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus aevi iudicaverit haec sunt.
- Nunc simili modo transmarina dicemus. in summa gloria . . . fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium vocant. his addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas ... Nunc gratia ante omnia est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt: Lesbium sponte naturae suae mare sapit. Nec Tmoliti per se gratia ut vino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suavitatem accipiat simul et aetatem, quoniam vetustiora protinus videntur. Ab his dignatio est Sicyonio, Cyprio, Telmesico, Tripolitico, Berytio, Tyrio, Sebennytico: in Aegypto hoc nascitur tribus generibus uvarum ibi nobilissimis, Thasia, aethalo, peuce. Post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico, cantharitae, protropo Cnidio, Catacecaumenitae, Petritae, Myconio: nam Mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec Ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto condiatur. Apamenum mulso praecipue convenire dicitur, sicut Praetutium in Italia.[6]
Inter vini genera mediaevalia magni momenti sunt:
- Vina Gallica
- Vina Latina: vernacia, vinum Neapolitanum et Vesuvianum, alia
- Vina Imperii Romani Orientalis: vinum Romaniae (praecipue Messeniae), vinum Malvasiae (id est Monovasiae in Laconia), vinum Candiae (id est Cretense), alia
Haec breviter de vinis saeculo septimo decimo exeunte celebribus scribit Ioannes Christophorus Becmanus:
- Inter vina excellunt, ad Rhenum, Hochheimensia et Rinchgauensia et Baccaracensia; sunt deinde vina Franconica, Austriaca, in Rhetis Veltlinensia: in Hispania generosae naturae est vinum Alicantinum e loco portu celebri, Ilice, quae hodie Alicante, ita dictum, et vinum Petri Simonis ab auctore qui vites Rhenanas in Hispaniam transtulit, vocatum. A colore limpido Secco nomen, in quo eminet Canariense, ab Insulis Canariis appellatum. Vinum Hungaricum Tokayense et Sermiense in Austriam, Poloniam, Wallachiam etc. transfertur; et Tokayensi nominetenus affine est Tokatense, vinum magni nominis in Armenia . . . Candia vino Malvatico superbit, cui nomen tamen a Malvasia Moreae castello. . . . In Italia melioris notae sunt vinum de Trebiano in territorio Florentino, vinum de Tabiano; in territorio Genuensi: vini Graeci proventus est iuxta Neapolin: Lacrimae Christi ad Vesuvium crescunt; nec sequioris notae sunt vinum de S. Severino et vinum de Siracusa in Sicilia. In territorio Romano ad Faliscum seu monte Fiascone colitur vinum Muscatellinum. . . . In Gallia fere tota vini copia est, Britannia, Normannia et Picardia exceptis, quibus vini loco non ingrata est sicera. Deterioris notae habetur vinum Aurelianense; melioris sunt vinum Auxitanum in Provincia, Beaunense in Burgundia, Frontiniacum ad Mompeliam, et pleraque ad exteros efferuntur Rotomago ac Burdigala.[7]
Post centum annos in operibus encyclopaedicis Iohannes Fridericus Zückert (Materia alimentaria) et Iosephus Iacobus Plenck (in libro cuius titulus est Bromatologia) enumerationem vinorum longiorem praebent. Ibi multa vina etiam hodie celebria Latine recitantur, e.g. generosiora Malaccense et vinum Xerae; Italiae Proseccense et vinum Montis Pulciani; Franciae Rivesaltinum; e terris Lusitanicis vinum Portugallicum et Maderaicum. Inter leviora Germaniae vinum Rhenanum, Mosellanum et Franconicum; Franciae vinum Campanicum, Burgundicum, Burdigalense, Cadurcense et Eremiticum. Plenck etiam scriptorum Latinorum fortasse primus vinum Capense (scilicet Africae Australis) sine differentia inter Europaea comprehendit ("vinum rubrum, dulce, generosum").[8] Alia vina Europae Ioannes Henricus Zedler in encyclopaedia bilingui anno circa 1750 enumeravit, videlicet Alsatica, de Arbois, Austriaca, Balearica, Franconica, Neccaria, Tyrolensia.[9]
Vinum ex uvis passis coctum dicitur vinum passum, sive simplicius passum. Romani vino passo nonnumquam pro melle utebantur. Hodie passa adhuc exstant, sed sat rara et pretiosa sunt. Sacerdotes Ecclesiae Orthodoxicae Graecae passo in sacramento communionis utuntur.
Potiones e vino conditae
[recensere | fontem recensere]- Mulsum apud Romanos vinum melle temperatum
- Conditum apud Romanos fuit vinum melle, pipere, et variis herbis aromatisque commixtum. Conditi sunt varia genera, e.g. Conditum melizomum (viaticum), Conditum paradoxum (id est 'mirum'), Conditum Camerinum etc. Aevo Medio vina condito similia pigmentum et vinum Hippocraticum appellabantur
- Vinum Graecum, ut dicitur, in Italia factum est, aevo antiquo et mediaevali, ad similitudinem vinorum transmarinorum.
- absinthiatum sive absinthites est vinum absinthio tinctum, vulgo nonnumquam vermouth
- resinatum, vinum e resina picea arboris conditum
- rosatum, vinum e petalis rosarum conditum
- violacium, vinum e petalis violarum conditum
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plinius, Naturalis historia 13.40, 14.102; Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 113
- ↑ Plinius, Naturalis historia 23.52
- ↑ Palladius Rutilius Taurus Aemilianus, Opus agriculturae 3.25.11.
- ↑ Palladius Rutilius Taurus Aemilianus, Opus agriculturae 4.10.10.
- ↑ Johnson, H. (1989). Vintage: The Story of Wine. Simon & Schuster. pp. 11–6. ISBN 0671791826.
- ↑ Plinius, Naturalis historia 14.61-75.
- ↑ Ioannes Christophorus Becmanus, Historia orbis terrarum geographica et civilis extracta: vide (p. 420 editionis 1707 apud Google Books); e qua fere omne repetitum est in commentatione "Vinum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- ↑ Iohannes Fridericus Zückert, Materia alimentaria (Berolini: Augustus Mylius, 1769) (pp. 341-353 apud Google Books); Iosephus Iacobus Plenck, Bromatologia seu doctrina de esculentis et potulentis (Lovanii: van Overbeke, 1797) (pp. 318-332 apud Google Books). Nomina Latina dissonantia praebet Henricus Adolphus Langheinreich, De vinis (Berolini, c. 1825) pp. 26 et 28: "Malacense" ex Hispania, "Maderense" idem quod Maderaicum, "Capitale" idem quod Capense.
- ↑ Johann Heinrich Zedler, Grosses vollständiges Universal-Lexicon (1731-1754) vol. 48 coll. 1505-1509, cf. vol. 43 coll. 261-264
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Opera antiquiora
- circa 1224 : Henricus de Andeliaco, La bataille des vins
- ante 1309 : Tractatus de modo praeparandi et condiendi omnia cibaria I.1-18 (Marianne Mulon, "Deux traités inédits d'art culinaire médiéval" in Bulletin philologique et historique (jusqu'à 1610) du Comité des Travaux Historiques et Scientifiques [1968 (1971)] vol. 1 pp. 369-435) Textus
- circa 1325 : Tractatus de vinis Arnaldo de Villa Nova falso adscriptum.
- 1539 : Antonius Gazius, De vino et cerevisia tractatio (editio 1546 ad finem libri apud Google Books) (editio 1549 ad finem libri apud Google Books)
- 1559 : Iacobus Praefectus, De diversorum vini generum natura liber. Venetiis Textus (Textus apud Google Books)
- 1565 : Guilielmus Gratarolus, De vini natura. Argentorati: Theodosius Rihelius, 1565 (Textus apud Google Books)
- 1568 : William Turner, A New Boke of the Natures and Properties of all Wines that are commonly used here in England ... whereunto is annexed the booke of the natures and vertues of triacles. Londinii: William Seres
- 1596 : Andreas Baccius, De naturali vinorum historia. Romae Textus apud MDZ (Textus apud Google Books)
- 1663 : "De fermentatione, quae se in vino exhibet" in Martinus Schoockius, De fermento et fermentatione liber (Groningae, 1663) pp. 580-600
- 1698 : "Vinea" et "Vinum" in Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~
- 1767 : Ioannes Michael Schosulan, Dissertatio inauguralis medica De vinis. Viennae [Vindobonae]: Trattnern (Textus apud Google Books)
- 1768 : "Vitis", "Wine" in Philip Miller, The Gardener's Dictionary. 8a ed. Londinii
- 1769 : Ioannes Fridericus Zückert, Materia alimentaria. Berolini: Augustus Mylius (pp. 341-353 apud Google Books)
- 1797 : Iosephus Iacobus Plenck, Bromatologia seu doctrina de esculentis et potulentis. Lovanii: van Overbeke (pp. 318-332 apud Google Books)
- 1801 : Jean-Antoine-Claude Chaptal et al., Traité théorique et practique sur la culture de la vigne. 2a ed. 2 voll. Lutetiae: (vol. 1) (vol. 2 apud Google Books)
- 1808 : Jean-Antoine-Claude Chaptal et al.; Iosephus Voltiggi, interpr., Tractatus de vitis cultura arteque parandi vinum. Viennae [i.e. Vindobonae] (vol. 1 apud Google Books) (vol. 2 apud Google Books)
- 1875 : Henry Vizetelly, The wines of the world characterized & classed : with some particulars respecting the beers of Europe. Londinii: Ward, Lock, 1875 Textus
- Encyclopaedica et lexicographica
- Hanten, Christa, et al. 2008. Der Brockhaus Wein: Rebsorten, Degustation, Weinbau, Kellertechnik, internationale Anbaugebiete. 2a ed. Mannheim: Bibliographisches Institut. ISBN 978-3-7653-0281-7.
- Foulkes, Christopher. 2001. Larousse Encyclopedia of Wine. Larousse. ISBN 2-03-585013-4.
- Henry, Albert. 1996. Contribution à l'étude du langage œnologique en langue d'oïl (XIIe-XVe s.) (Académie royale de Belgique, Classe des lettres et des sciences morales et politiques, Mémoires de la Classe des Lettres in-8°, 3a ser., 14). 2 voll. Bruxellis.
- Johnson, Hugh, 2003. Hugh Johnson's Wine Companion. Ed. 5a. Mitchell Beazley. ISBN 978-1-84000-704-6.
- Organisation internationale de la vigne et du vin. 1963. Lexique de la vigne et du vin. Louvain: Éditions Ceuterick.
- Pigott, Stuart. 2004. Planet Wine: A Grape by Grape Visual Guide to the Contemporary Wine World. Mitchell Beazley. ISBN 978-1-84000-776-3.
- Renouil, Yves, ed. 1962. Dictionnaire du vin. Bordeaux: Éditions Féret et fils.
- Robinson, Jancis. 2006. The Oxford Companion to Wine. Ed. 3a. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-860990-6.
- Steurer, Rudolf. 2003. Steurers Weinhandbuch. Vindobonae: Carl Ueberreuter Verlag. ISBN 978-3-8000-3933-3.
- De vinorum multiplicitate
- Bell, Bibiane, et Alexandre Dorozynsky. 1970. Le livre du vin: Tous les vins du monde, ed. Louis Orizet. Lutetiae: Les Deux Coqs d'Or, 29 rue de la Boétie, 75008.
- Dumay, Raymond. 1967. Guide du vin. Lutetiae: Éditions Stock
- Lichine, Alexis. 1984. Encyclopédie des vins et des alcools de tous les pays. Lutetiae: Éditions Robert Laffont-Bouquins. ISBN 2-221-50195-0.
- MacNeil, Karen. 2001. The Wine Bible. Workman. ISBN 163054345.
- Parker, Robert. 2008. Parker's Wine Buyer's Guide. Simon and Schuster. ISBN 978-0-7432-7198-1.
- Sopexa. 1989. Vins et spiritueux de France. Lutetiae: Éditions Le Carrousel. ISBN 2-907504-00-2.
- Generalia
- Dominé, André. 2000. Le Vin. Lutetiae: éditions Place des Victoires. ISBN 2-84459-108-6.
- Flitsch, Wilhelm. 1999. Wein: verstehen und genießen. Ed. 2a. Berolini: Springer. ISBN 3-540-66273-1.
- McCarthy, Ed, Mary Ewing-Mulligan, et Piero Antinori. 2006. Wine for Dummies. HarperCollins. ISBN 0-470-04579-5.
- Oldman, Mark. 2004. Oldman's Guide to Outsmarting Wine. Penguin. ISBN 978-0-14-200492-0.
- Pigott, Stuart. 2005. Schöne neue Weinwelt: von den Auswirkungen der Globalisierung auf die Kultur des Weines. Francofurti ad Moenum: Fischer. ISBN 3-596-16041-3.
- Zraly, Kevin. 2006. Windows on the World Complete Wine Course. Sterling. ISBN 1-4027-3928-1.
- Archaeologia
- McGovern, Patrick E. 2007. Ancient Wine: The Search for the Origins of Viniculture. Princetoniae: Princeton University Press. ISBN 0-691-12784-0. (Paginae selectae apud Google Books)
- McGovern, Patrick E. 2009. Uncorking the Past: The Quest for Wine, Beer, and Other Alcoholic Beverages. Berkeleiae: University of California Press. cap. 1 (Paginae selectae apud Google Books)
- McGovern, Patrick E et al. 2017. "Early Neolithic wine of Georgia in the South Caucasus." Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America vol. 114 pp. E10309-E10318 JSTOR
- McGovern, Patrick E., Stuart J. Fleming, Solomon Katz, edd. 1995. The Origins and Ancient History of Wine. Luxemburgii: Gordon & Breach. (Paginae selectae apud Google Books)
- Tchernia, André. 1986. Le vin de l'Italie romaine. Essai d'histoire économique d'après les amphores. Romae. Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome vol. 261. Textus apud persée
- Tchernia, André, et Jean-Pierre Brun. 1999. Le vin romain antique. Grenoble: Éditions Glénat. ISBN 2-7234-2760-9.
- Historia
- Billiard, Raymond. 1913. La Vigne dans l'antiquité. Lugduni: Lardanchet. Textus[nexus deficit]
- Bouvier, Michel. 2009. Le vin, c'est toute une histoire. Lutetiae: Jean-Paul Rocher Éditeur. ISBN 2-917411-23-6.
- Andrew Dalby, Food in the Ancient World from A to Z (Londinii, 2003. ISBN 0415232597) p. 350-360
- Guerreau, Alain. 2001. "Vinea" in Monique Goullet, Michel Parisse, edd., Les Historiens et le latin médiéval (Lutetiae: Editions de la Sorbonne, 2001. ISBN 9782859444204
- Johnson, Hugh. 2002. Une histoire mondiale du vin. Lutetiae: Éditions Hachette Pratique. ISBN 2-01-236758-5.
- Michael Matheus, ed. 2004. Weinproduktion und Weinkonsum im Mittelalter. Stutgardiae: Geschichtliche Landeskunde.
- Yves Renouard, "Le vin vieux au Moyen âge" in Annales du Midi vol. 76 (1964) pp. 447-455
- Rives, Max. 1986. Les origines du vignoble. In La vigne et le vin, in Science & Vie 155 (Septembre):12-19. ISSN 0151-0282.
- Saltarelli, Jean-Pierre. 2007. Les vins des papes d'Avignon et le colica pictunum du vicomte de Turenne. Bulletin de la Société scientifique, historique et archéologique de la Corrèze 127.
- Oenologia
- Dittrich, Helmut Hans, et Manfred Großmann. 2005. Mikrobiologie des Weines. Ed. 3a. Stutgardiae: Eugen Ulmer. ISBN 978-3-8001-4470-9.
- Navarre, Colette. 1988. L'œnologie. Lutetiae: Éditions J. H. Baillière (Technique et Documentation - Lavoisier). ISBN 2-85206-431-6
- Steidl, Robert. 2001. Kellerwirtschaft. Ed. 7a. Vindobonae: Österreichischer Agrarverlag. ISBN 978-3-7040-1699-7.
- Stengel, Kilien. 2008.Œnologie et crus des vins. Éditions Jérôme Villette. ISBN 2-86547-008-3.
- Troost, Gerhard. 1988. Technologie des Weines. Ed. 6a. Stutgardiae: Eugen Ulmer.
- Chienwen Tsai. 2014. "La langue spécialisée du vin : étude comparative de comptes rendus de dégustation". Revue française de linguistique appliquée vol. 19 (2014) pp. 117-131
- Viticultura
- Bauer, Karl, et al. 2008. Weinbau. Ed. 8a. Vindobonae: Österr. Agrarverlag. ISBN 978-3-7040-2284-4.
- Hofmann, Uwe, Paulin Köpfer, et Arndt Werner. 1995. Ökologischer Weinbau. Stutgardiae: Eugen Ulmer. ISBN 3-8001-5712-8.
- Müller, Edgar, Hans-Peter Lipps, Oswald Walg. 2008. Weinbau. Ed. 3a. Stutgardiae: Eugen Ulmer. ISBN 978-3-8001-1241-8.
- Galet, Pierre. 2000. Dictionnaire encyclopédique des cépages. Hachette Livre. ISBN 2-01-236331-8.
- Lefour, Julien. 2005. Les cépages de tradition française donnent-ils des vins californiens? Communications 77:149-165.
- Commercium
- Jean-Luc Berger,. 1986. Les filières de la vinification. In La vigne et le vin, in Science & Vie, 155 (Septembre):72-79. ISSN 0151-0282.
- Chantal Crenn, Marion Demossier et Isabelle Techoueyres, edd., Wine and Globalization (Anthropology of Food no. 3, 2004)
- Contextus culturalis
- Pierre Androuet, "Le vin dans la religion", "Le vin dans l'art" in Charles Quittanson, François des Aulnoyes, edd., L'élite des vins de France (Lutetiae: Éditions Centre National de coordination, 1969) no. 2 pp. 137-143
- Olivier Jacquet, Jocelyne Pérard, "Le développement inédit de l’œnophilie au XXe siècle" in Territoires du vin no. 12 (2021)
- René Martin, "« Vinum dulce, gloriosum... » Le thème du vin dans la poésie latine médiévale" in Bulletin de l'Association Guillaume Budé vol. 49 (1990) pp. 356-370
- Tenaguillo y Cortázar, Amancio, ed. 2006. Le vin dans ses oeuvres. Talence: CEPDIVIN Éditeur. ISBN 978-2-9522695-1-3.
- Diaetetica
- Jean-Pierre Bénézet, "Vin et alcool dans les apothicaireries médiévales des pays du Sud" in Revue d'Histoire de la Pharmacie no. 322 (2001) pp. 477-488
- Thomas F. Lüscher, "Wine, chocolate, and coffee: forbidden joys?" in European Heart Journal ehab654 (24 Octobris 2021)
- Julius Preuss, Biblisch-talmudische Medizin (Berolini: Karger, 1911) pp. 673-674
- Aliae encyclopaediae
- G. Da., A. Pal., "Vino" in Enciclopedia Italiana (Romae: Treccani, 1937)
- Wine. In Encyclopaedia Britannica. 11a ed. (Sicagi, 1911) html djvu
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicicitatio habet citationes quae ad Vinum spectant. |
- Centre d'Etudes Pluridisciplinaires des Imaginaires du Vin (CEPDIVIN)
- Vinoeuvres apud CEPDIVIN
- Codex Œnologique International 2006
- "Recueil des méthodes internationales d'analyse des vins et des moûts, première partie" et "Recueil des méthodes internationales d'analyse des vins et des moûts, deuxième partie"
- "Règlement du Conseil européen 1493 du 17 mai 1999 portant organisation commune du marché vitivinicole" apud situm iuridicum Europaeum
- "Vins du monde Histoire et modernité 2002, par Jean-Claude Martin, ISVV - Agro. Montpellier" apud Agropolis
- "Archaeo-wine timeline" (annales antiquae vini historiae)