[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Livia Drusilla

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Livia Drusilla
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 30 Ianuarii 59 a.C.n., 28 Septembris 58 a.C.n.; Roma
Obitus: 28 Septembris 29 CE; Roma
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Marcus Livius Drusus Claudianus; Alfidia
Coniunx: Tiberius Claudius Nero, Augustus
Proles: Tiberius, Nero Claudius Drusus
Familia: Livii Drusi, Domus Iulio-Claudia, Julii Caesares

Memoria

Sepultura: Mausoleum Augusti
Caput mormoreum Liviae senis, Museum Romano-Germanicum, Coloniae Agrippinae, saeculo I

Livia, plenius Livia Drusilla atque post adoptionem Iulia Augusta (nata die 30 Ianuarii 58 a.C.n.; mortua anno 29 p.C.n. Romae), fuit tertia et dilectissima Octaviani Augusti uxor. Avus eius a matre Marcus Aufidius Lurco tribunus plebis erat. Fuit etiam futuri principis Tiberii mater, Claudii avia, Caligulae proavia.

Nuptiae Liviae et Octaviani

[recensere | fontem recensere]

Auctores antiqui plures Ti. Neronem, primum Liviae maritum,[1] libenter eam Octaviano postulanti dedisse referunt;[2] alii autem Liviam vi sive potestate tyrannica abreptam admittunt.[3] Nuptiae die 17 Ianuarii 38 a.C.n. celebratae sunt. Cenam nuptialem Caligula princeps, Liviae et Ti. Neronis nepos, imitavisse confitetur.[4]

Liviae indoles

[recensere | fontem recensere]

Vina Liviae et Augusto grata Plinius maior sic describit:

Iulia Augusta LXXXVI annos vitae Pucino vino rettulit acceptos, non alio usa. gignitur in sinu Hadriatici maris non procul Timavo fonte saxoso colle, maritimo adflatu paucas coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis iudicatur. hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus Praetutianum appellaverint ex Hadriatico sinu. Divus Augustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliva. nascitur supra Forum Appi.[5]

Nexus interni

  1. Nero Claudius Drusus est filius suus et Liviva Drusilla mater sua est.
  2. Velleius Paterculus, Historiae 2.79.2, 2.94.1; Dio Cassius, Historia Romana 48.34.3, 48.44.1-5, 54.16.6; Suetonius, De vita Caesarum "Divus Augustus" 62.2; Plinius, Naturalis historia 15.136, cf. 7.150
  3. Tacitus, Annales 1.10.5, 5.1.2, 12.6.2; Suetonius, De vita Caesarum "Tiberius" 4.3
  4. Suetonius, De vita Caesarum "Gaius Caligula" 25.1
  5. Plinius, Naturalis historia 14.60-61

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Anthony A. Barrett. 2002. Livia. First lady of Imperial Rome. Portu Novo: Yale University Press. ISBN 0-300-09196-6.
  • Marleen Flory, "Abducta Neroni uxor: The Historiographical Tradition on the Marriage of Octavian and Livia" in Transactions of the American Philological Association vol. 118 (1988), pp. 343-359
  • Claudia-Martina Perkounig. 1995. Livia Drusilla—Iulia Augusta: Das politische Porträt der ersten Kaiserin Roms. Vindobonae: Böhlau. ISBN 3-205-98221-5.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Liviam Drusillam spectant.