[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Alexander V (antipapa)

cardinalis catholicus
(Redirectum de Petrus Filargo)

Alexander V, (natus Petrus Philarges de Candia in Neapolis in insula Creta, quae illo tempore ad Rem Publicam Venetiae pertinebat circiter 1339 – obiit Bononiae die 3 Maii 1410) Papa a Concilio Pisarum die 26 Iunii 1409 creatus est.

Wikidata Alexander V (antipapa)
Res apud Vicidata repertae:
Alexander V (antipapa): imago
Alexander V (antipapa): imago
Nativitas: 1339; Creta
Obitus: 3 Maii 1410; Bononia
Patria: unknown value

Memoria

Sepultura: Basilica of Saint Francis

Insignia heraldica

Alexander V (antipapa): insigne
Alexander V (antipapa): insigne
Antipapa Alexander V

Num Alexander Papa aut Antipapa fuerit in controversia est. Etiam post Concilium Constantiense putabatur eum Papam esse. Nam cardinalis Rodericus Llançol de Borgia et Borgia, qui ut Papa anno 1492 sibi nomen Alexandrum imposuit, ut VI enumeratus est.

Philarges studuit apud Universitatem Oxoniensem et postea Lutetiae. Inter schisma occidentis Philarges Papam Urbanum VI sustinuit.

Philarges, propter auxilium Ioannis Galeatii Vicecomes, episcopus factus est: Placentiae (anno 1386), Vicetiae (anno 1387), Novariae (anno 1389), et anno 1402 archiepiscopus Mediolani.

Die 26 Iunii 1409 Philarges a Concilio Pisano, quod is antea promoverat, Papa creatus est. Cardinal Balthasar Cossa dicebatur mortis Philargis per venenum auctor fuisse, cui successit ut Papa Ioannes XXIII (XXII).

Papae Magni schismatis occidentalis
Ioannes XXIII (antipapa)Ioannes XXIII (antipapa)Alexander V (antipapa)Gregorius XIIInnocentius VIIInnocentius VIIBonifacius IXUrbanus VIBenedictus XIII (antipapa)Clemens VII (antipapa)Martinus VGregorius XI