[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Paulus Diaconus (vulgo Paulus Warnefried) in regione praesentis Italiae Foro Iulii circiter anno 725 natus est et Monti Casini anno 797 aut 799 obiit. Illustris rerum gestarum scriptor, poeta, ac monachus langobardus linguae Latinae fuit.

Wikidata Paulus Diaconus
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Diaconus: imago
Paulus Diaconus: imago
Nativitas: 720; Forum Iulii
Obitus: 799; Abbey of Monte Cassino
Patria: Regnum Langobardorum
 
Hymnus Pauli Diaconi in S. Ioannem Baptistam - unde solmizatio in notis musicalibus: (Do) Re Mi Fa So La Si

Paulus Diaconus, ut magis erudiretur, una duce Ratchis anno 744 Papiam ad regiam venit. Ibi discipulus Flaviani grammatici et in litteris classicis et in theologia Christiana necnon fundamentis linguae Graecae iurisprudentiaeque instructus est. Eodem tempore sacerdotium, verisimiliter in Monasterio Sancti Petri ad Larium lacum, complexus est. Tunc regis Desiderii consularius necnon magister filiae regiae Adelpergae factus est. Quam anno 758 ad nuptias cum duce Aragiso II Beneventum comitabatur. Ibi autem Paulus Diaconus ipse opera scribere coepit poemate in honorem Adelpergae anno 763 confecto. Insuper confecit inscriptiones pro aedificiis ducalibus Salernitanis varias et elogium Sancti Mercurii cuius ossa duce imperante anno 768 Beneventum translata erant. Anno 768 et 769 opus primum historiographicum saepius ab aliis tractatum pepigit titulo Historiae Romanae tomorum duodecim: agitur de Breviarii Eutropii continuatione usque ad annum 552, quod discipulae suae nobili atque sedulae dedicaverat. Ante annum 769 ad regis Desiderii Papiam reversus est cui in querelis cum papa et Francorum gente superandis auxiliabatur. Itaque Paulus Diaconus Langobardia a Francis occupata, sese ad Montem Casinum conferre coactus est, qua votum primum fecit, docebat, scribebat.

Quoniam frater ex anno 776 (post coniurationem Hrodgaud) in Regno Francorum iam dudum obses fuerat, anno 782 aulam Caroli Magni cum lamentatione in versibus petivit. Carolus clemens desiderio Pauli de fratro liberando annuit si Paulus Rotrudi filiae quinquennium magister linguae Graecae vacaturus esset. De quo testimonium perhibent commentarius eius in Artem Donati, epitaphia pro Carolingiensibus nobilibus et poemata varia. Magni momenti autem fuit Liber de episcopis Mettensibus qui archicapellano Angilram instigante gesta episcoporum ultramontana clarissime descripsit. Neque post reditum in Italiam meridianam aetate anni 787 contactus cum septentrione ruptus est. A papa Hadriano I Sacramentarii Gregoriani exemplar Carolo Magno datum est et Adalard de Corbi litteris Gregorii Magni gaudere potuit. Carolo Magno volente anno 789 homeliarum patrum ecclesiasticorum CCXLIV collegit (Homiliarius) quae in regno Caroli quasi officiales declaratae sunt.

Anni ultimi ad Montem Casinum peracti valde frugiferi fuisse dicuntur. Excerpta Pompeii Festi (De verborum significatu) scripsit, et vitam Gregorii I pontificis maximi, quod opus a multis lectum bonitatis dubiae esse videtur. Vere autem magnum opus habenda est ista Historia Langobardorum, voluminum sex a mythis Scandinaviae usque mortem regis Liutprandis (anno 744). Fontibus et scriptis (Gregorii, Secundi Tergestini, Bedae Venerabilis) et oralibus tam bene utebatur, ut multis operibus exemplo esset.

Opera eius

recensere
  • Carmina
  • Commentarius in Donati artem
  • Fabulae
  • Historia gentis Langobardorum, quae res gestas Langobardorum usque ad regnum Liutprandi enarrat.
  • Historia Romana
  • Homiliae
  • Homiliarius de sanctis
  • Homiliarius de tempore
  • Epistulae
  • Excerpta ex libris Pompeii Festi de significatione verborum
  • Explanatio in regulam S. Benedicti
  • Libellus de ordine et gestis episcoporum Metensium
  • Passio S. Cypriani
  • S. Arnolfi episcopi vita et miracula
  • Vita S. Gregorii Magni

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •