[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Parabasis (Graece παράβασις, ductum a παραβαίνειν 'adire, transgredi') est pars comoediae Graecae antiquae, ubi omnes histriones de scaena decedunt, solo relicto choro, qui theatrum adeat (id est parabasis), ut audientes de aliqua re ab argumento fabulae aliena certiorem faciat. Parabasis praesertim apud Aristophanem (c. 450385 a.C.n.) invenitur,[1] sed etiam in fragmentis aliorum poetarum comicorum prodit, vix quidem ante Cratinum (519422 a.C.n.).[2] Aristophanes parabasin saepius formula παραβαίνειν πρὸς τὸ θέατρον 'ad theatrum adire' usus incohat, sicut in Acharnensibus 629, Equitibus 508, Pace 735.

Plura de parabasi

recensere

Parabasis forma perfecta ex partibus septem constat,[3] quae sunt haec:

  1. segmentum (κομμάτιον) introductorium
  2. parabasis propria
  3. "suffocatio" (πνῖγος) breves properando versus anapesticos effecta
  4. hymnus (ᾠδή) ad Deum
  5. dictum additicium (ἐπίρρημα) ad ludibrium spectantium
  6. hymnus alteri respondens (ἀντῳδή)
  7. responsio ludibriosa (ἀντεπίρρημα)

Quattuor postremae partes in carmine lyrico erant. Quaedam fabulae, sicut Aristophanis Aves, secundam parabasin habent. Dux chorum, ut ad parabasin se accingat, et theatrum, ut attente audiat, hortatur. Deinde sequitur parabasis sensu strictiore, qui etiam anapaesti (οἱ ἀνάπαιστοι) dicuntur. Hic chori dux (in primis saltem fabulis Aristophanis) poetae os se praestat, suam dignitatem effert interdumque auditores, quod observantiam neglegant, increpat.

  1. Sifakis 1971: 12-22.
  2. Hubbard 1991: 24.
  3. Cf. Heph. p.72sq. Consbruch; Poll. 4.112; Scholia vetera in Aristophanis Nubes 510, 518.

Bibliographia

recensere
  • Hubbard, Thomas K. (1991) The Mask of Comedy: Aristophanes and the Intertextual Parabasis. Cornell University Press.
  • Sifakis, Gregory M. (1971) Parabasis and Animal Choruses: A Contribution to the History of Attic Comedy. Athlone Press.


 
Stipula

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!