Cyanosis
Cyanosis symptoma in medicina dyscoloratio caerulea cutis mucosarumque significat. Coloratio caerulea de formatione deoxyhaemoglobino[1], rarius methaemoglobino vel sulfhaemoglobino, emanat.
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt. |
Cyanosis | |
---|---|
Cognitores | |
Disciplina medica | Cardiologia |
ICD-10 | R23.0, D74.9 |
Rationes clinicae | |
Dyscoloratio caerulea cutis cyanosis dicitur. |
Distinguuntur cyanoses in centrales et periphericae. Non raro morbi cordis vel pulmonum cyanosem causant, rarius medicamenta vel aliae drogae. Pigmenta cutis cyanosem dignoscendi inhibere possunt[2]. Tractationes ad causas spectant.
De coloratione haemoglobini
recensereColor cutis mucosarumque maior in parte et pigmentis melanocytorum et erythrocytorum sanguinis dominatur. Erythrocytis coloratio rubra insunt, et color hic sanguinis rubescens de virtutibus partis moleculae haemoglobini, gregis haematis enim, qui oxygenium ligat, emanat. Praeterea in haematis centro atomus ferri Fe invenitur, quod ad rubescentiam addit. Si oxygenium O2 haemati oneratur, color magis ruber apparet, si abest obscurior, "caeruleus" videtur.
De consuetudine cyanosis oxygenium sanguini abesse indicat.
Aspectus clinicus
recensereDistinguuntur cyanoses in
- centrales cum coloratione circum truncum, os cum labiis oris, lingua, velut
- pheriphericae cum coloratione phalangium manus pedisque velut membrorum ipsorum.
Causae
recenserecyanosis centralis
recensere- morbis systematis nervosi centralis
- morbi systematis respiratorii
- morbi cardiovasculares
- morbi sanguinis
- hypothermia
cyanosis periphericae
recensere- omnes causae cyanosum centralium
- insufficientia cordis
- phaenomenon Raynaudianum
- thrombosis profunda
Notae
recensere- ↑ Goss G. A., Hayes J. A., Burdon J. G. (Mar 1988). "Deoxyhaemoglobin concentrations in the detection of central cyanosis". Thorax 43 (3): 212-3
- ↑ Baranoski G. V. G., Van Leeuwen S. R., Chen T. F. (Iul 2017). "On the detection of peripheral cyanosis in individuals with distinct levels of cutaneous pigmentation". Annual international conference of the IEEE engineering in medicine and biology society: 4260-4
Nexus interni
Nexus externi
recensere- StatPearls de cyanosibus et centralibus et periphericis (Anglice)