Arca Noë
Arca Noë vel Arca Nois fuit secundum quod Biblia (Gen. VI–IX) enarrat navis ingentissima quam Deus iussit Noëm instruere, quia hic vir in mundo corrupto iustus erat et cum Deo ambulabat.
Propter hominum vitiositatem, Dominus voluit eos delere, et ad hunc finem misit super orbem terrarum diluvium quod, Deo volente, Noe cum uxore sua et sex aliis personis supervixit. Deus iussit etiam Noëm duo animalia secundum genus in arcam ducere.
In Museo historiae naturalis Erfordiensi invenitur arcae Noë protoplasma perpulcrum.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Arcam Noë spectant. |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |