[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Virtus

E Vicititatione

virtūs, virtūtis fem.

Verba allata

[recencere]
  • Bellicae virtutis praemium. Devisa
  • Calamitas virtutis occasio est. Seneca
  • Cassis tutissima virtus. Devisa
  • Cedere maiori virtutis fama secunda est. Martialis
  • Constantia et virtute. Devisa
  • Contemptu famae contemni virtutem. Tacitus
  • Crescit sub pondere virtus. Devisa
  • Da mihi virtutem contra hostes tuos. Ave Regina Caelorum
  • Dat virtus, quod forma negat.
  • Dextera domini fecit virtutem, dextera domini exaltavit me. Biblia
  • Diaboli virtus in lumbis est. Eusebius Sophronius Hieronymus
  • Divitiarum et formae gloria fluxa atque fragilis est, virtus clara aeternaque habetur. Gaius Sallustius Crispus
  • Dolus an virtus, quis in hoste requirat. Vergilius
  • Dos est magna parentium // Virtus. Horatius
  • Et genus et virtus, nisi cum re, vilior alga est. Horatius
  • Exigui numero, sed bello vivida virtus. Vergilius
  • Fac de necessitate virtutem. Hieronymus
  • Fallit enim vitium specie virtutis. Iuvenalis
  • Fors et virtus miscentur in unum. Vergilius
  • Gaudet tentamine virtus. Devisa
  • Generis virtus nobilitas. Aristoteles
  • Gloria umbra virtutis est. Seneca
  • Gloria virtutem tamquam umbra sequitur. Cicero
  • Gratior et pulchro veniens in corpore virtus. Vergilius
  • Haud facile emergunt, quorum virtutibus obstat // Res angusta domi. Iuvenalis
  • Honor est praemium virtutis.
  • In Deo faciemus virtutem. Biblia
  • In recto virtus. Devisa
  • In virtute posita est vera felicitas. Seneca
  • Increscunt animi, virescit vulnere virtus. Sententia
  • Insani sapiens nomen ferat, aequus iniqui, // Ultra, quam satis est, virtutem si petat ipsam. Horatius
  • Invia virtuti nulla est via. Ovidius