[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Rohesia de Monemuta

E Vicipaedia
Unam legis e paginis de
disserentibus

Terrae et aquae

Rohesia de Monemuta (nata annis circiter 1135/1140; mortua anno fere 1180) fuit filia Baderonis de Monemuta uxorisque eius Rohesiae de Clare. Eam in matrimonium duxit anno circiter 1155 Hugo de Lacy, cui peperit filios et filias octo, scilicet:

  • Gualterus, natus anno fere 1172
  • Hugo, natus anno fere 1176, qui comes Ultoniae factus est
  • Robertus
  • Gilbertus
  • Guillelmus, anno 1210 in Hibernia a rege Iohanne captus; mortuus captivus
  • Helena
  • Alicia, quae primum Rogero Pipard, mox Galfrido de Mareys nupsit
  • filia, nomine incognito, quae Guillelmo Alani filio nupsit

Rohesia una cum viro suo dona coenobio Monemutensi dedit:

Sciant tam praesentes quam futuri quod ego Hugo de Lacy et Roes. uxor mea et Robertus filius meus damus et concedimus in perpetuam elemosinam monachis sanctae Mariae de Monemuta tres solidos in redditu de Lideneia pro salute animarum nostrarum et praedecessorum nostrorum. Quod quia volumus ratum et inconcussum permanere, sigilli nostri attestatione confirmamus. Et ita ut praenominati solidi ad festum sancti Michaelis apud Lideneiam annuatim reddantur. Hiis testibus Gilberto de Monemue, Roberto de Albemar, Petro priore, Roberto de Monemue, Widone capellano, magistro Reinbaldo, Roberto scriptore, Monun et Brientio, et multis aliis.[1]

Rohesia de Monemuta anno fere 1180 mortua est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]