[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Psalmus 16

E Vicipaedia
Versus 10 psalmi 16 (15) in ecclesia cathedrali Salisburgensi: "Notas mihi fecisti vias vitae"
Psalmus 16 Hebraice recitatus

Psalmus 16 (enumeratione Graeca psalmus 15 dictus) libri Psalmorum in Nova Vulgata Bibliorum versione incipit superscriptione "Miktam. David" et verbis "Conserva me, Deus".

Iohannes Calvinus, theologiae Christianae Reformationis fautor, sic argumentum psalmi descripsit:

Initio David se Dei tutelae commendat: deinde ex meditatione beneficiorum eius ad gratias agendas se accendit. Et quanquam suo cultu nihil Deo commodet, se tamen ei uni addicit, et a superstitionibus alienum fore testatur. Causam quoque adducit, quia plena et solida sit foelicitas, in uno Deo acquiescere, qui nihil suis deesse patitur.[1]

Verba psalmi

[recensere | fontem recensere]

Haec sunt verba psalmi 16 (15) ex versione vulgata Clementina:

1 Tituli inscriptio, ipsi David.
Conserva me, Domine, quoniam speravi in te.
2 Dixi Domino: Deus meus es tu,
quoniam bonorum meorum non eges.
3 Sanctis qui sunt in terra eius,
mirificavit omnes voluntates meas in eis.
4 Multiplicatae sunt infirmitates eorum:
postea acceleraverunt.
Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus,
nec memor ero nominum eorum per labia mea.
5 Dominus pars haereditatis meae, et calicis mei:
tu es qui restitues haereditatem meam mihi.
6 Funes ceciderunt mihi in praeclaris;
etenim haereditas mea praeclara est mihi.
7 Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum;
insuper et usque ad noctem increpuerunt me renes mei.
8 Providebam Dominum in conspectu meo semper:
quoniam a dextris est mihi, ne commovear.
9 Propter hoc laetatum est cor meum, et exsultavit lingua mea;
insuper et caro mea requiescet in spe.
10 Quoniam non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
Notas mihi fecisti vias vitae;
adimplebis me laetitia cum vultu tuo:
delectationes in dextera tua usque in finem.

  1. In librum Psalmorum, Iohannis Calvini commentarius (Oliva Roberti Stephani, 1557), argumentum Psalmi XVI, p. 57.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vide Psalmum 15 apud Vicifontem.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Psalmum 16 spectant.
Liber Psalmorum — תהילים
Psalmi Bibliorum Hebraicorum

123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566676869707172737475767778798081828384858687888990919293949596979899100101102103104105106107108109110111112113114115116117118119120121122123124125126127128129130131132133134135136137138139140141142143144145146147148149150

Apocrypha vel Deuterocanonica

151152–155Psalmi Salomonis

Vocabula

PsalteriumHallelAlleluiaPsalmi paenitentialesSelahCanticum ascensionum

Versiones in Vicifonte

Tehilim (Hebraice)Septuaginta (Graece)Vulgata (Latine)

Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!