[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Philosophia recens

E Vicipaedia
Godefridus Guilielmus Leibnitius.

Philosophia recens, vel philosophia moderna, est provincia philosophiae quae in Europa Occidentali saeculo septimo decimo orta, nunc communiter per orbem terrarum agnoscotur. Doctrina vel schola certa non est (et ergo non confundenda cum Modernismo est), quamquam ei sunt quaedam sumptiones, quod vicissim philosophiam recentem a philosophia priori distinguere adiuvat.[1]

Saecula septimum decimum et vicensimum proprie sunt initum et finis philosophia recentis. De quanto Renascentiae comprehendendo est philosophi disputant; similiter, modernitas saeculo vicensimo fortasse aut fortasse non finita est, a postmodernitate substituta. Quomodo hae quaestiones decernantur spatium locutionis philosophiae recentis adhibendae determinabit. Hic commentarius historiam philosophiae plerumque ex tempore Renati Cartesii per saeculum vicensimum ad Ludovicum Wittgenstein tractat.

Historia philosophiae hodiernae

[recensere | fontem recensere]
Benedictus Spinoza.

Maiores philosophia mentis, epistemologia, et metaphysica personae saecula septimo decimo et duodevicensimo fere dividuntur in duos greges principales. Rationalistae, plerumque in Francia et Germania, arguerunt omnem scientiam in quibusdam notionibus innatis in mente incipere. Inter maiores rationalistas fuerunt Cartesius, Benedictus Spinoza, Godefridus Guilielmus Leibnitius, et Nicolaus Malebranche. Empiristae contra habebant scientiam in experientia sensoria incipere. Inter maiores empiristas sunt Ioannes Locke, Georgius Berkeley, et David Hume (Hae categoriae sunt retrospectivae, quas Kantius plerumque praestat.) Ethica et philosophia politica sub his categories usitate non subsumuntur, quamquam omnes hi viri ethicae studebant, in suis modis. Aliae personae in philosophia politica magni momenti fuerunt Thomas Hobbes et Ioannes Iacobus Rousseau.

Ioannes Lockius.

Immanuel Kantius saeculo duodevicensimo exeunte rationem philosophicam proposuit quae dixit se rationalismum et empirismum unire. Utrum rectus esset an non, disputationes philosophicas non omnino finivit. Kantius permulta opera philosophica inspiravit in Germania saeculo undevicensimo ineunte, in idealismo Germanico initiente. Proprietas idealismi fuit mundum et mentem intellegendos esse secundum easdem categorias; ad summum venit in opere Georgii Gulielmi Friderici Hegel, qui dixit "Realis esse rationalis; rationalis est realis."

Georgius Gulielmus Fridericus Hegelius. Pictura a Iacobo Schlesinger anno 1831 facta, anno Gegelii mortui.

Opus Hegelianum ab assectatoribus et adversariis in multias partes ablata est. Carolus Marx Hegelianam historiae philosophiam et ethicam empiricam in Britannia tum regnantem cepit, notiones Hegelianas in formam severe materialisticam mutans, scientiaeque socialis progressus fundamenta iacens. Contra, Severinus Kierkegaard omnem philosophiam systematicam dimisit imparem itineris vitae et significationis ducem. In cuius sententia, vita vivenda est, non ut res occultissima solvenda. Arthurus Schopenhauer idealismum ad conclusionem mundum esse nihil sed futilis interpollatio imaginum et desideriorum primens, atheismum et pessimismum suasit. Notiones Schopenhaueranae a Nietzsche captae et mutatae sunt, qui earum varias mundi reiectiones prehendit ut dixerit "Deus mortuus est" ac "Homo superior" et omnem philosophiam systematicam et omnem nisum ad veritatem immutabilem quae unum hominem transcenderet reiecerit. Nietzsche in hoc non causa pessimismi, sed facultatem novi generis libertatis invenit. Philosophia saeculo undevicensimo magis atque magis a proprietatibus cogitationis neo-Hegelianae regnabantur, quas respondentes Bertrandus Russell et Georgius Eduardus Moore philosophiam analyticam excolere coeperunt, quae necessario empirismum traditionalem ad novum progressum in logica Gottlob Frege, mathematici Germanici, accommodandum refecit.

Rationalismus

[recensere | fontem recensere]
Renatus Cartesius, a Francisco Hals picta, 1648.

Secundum traditionem, philosophia recens ex cogitationibus Renati Cartesii et eius dicto "Cogito ergo sum" nascitur. Saeculo septimo decimo ineunte, plurimum philosophiae in dicione scholasticismo languebat, a theologis scripto et a Platone, Arisotele, et scripturis patrum ecclesiae deducto. Cartesius dixit multas scholasticas doctrinas metaphysicas sine significatione vel adeo falsas esse, qua pro causa philosophiam de novo incipere proposuit. Quod ipsum conatus est in Meditationibus de Prima Philosophia, eius opere maximi momenti, quamquam liber solum in sex commentariis brevibus consistit. Conatur tantum omnium suarum fidium quod possit seponere ut quod constituat, nisi quid, pro certo sciat. Invenit se paene de omnibus dubitare posse: de realitate rerum corporearum, Deo, memoriis, historia, scientia, adeo mathematica, sed dubitare non potest se revera dubitare. Agnoscit de quo cogitat, etsi non verum sit, et scit se ibi esse cogitantem. Ex his fundamentis, suam scientiam invicem exstruit. Invenit nonnullas suas notiones in se solo oriri non potuisse, sed solum a Deo; Deum exsistere probat. Cartesius tum monstrat Deum se de omnibus certa ratione decipi non sinere; necessario usitatas scientiae et ratiocinationis rationes errori obnoxiae defendit, sed non falsae.

Principales rationalistae

[recensere | fontem recensere]
Franciscus Bacon, praecursor notionis empirismi, etiam pater empirismi[2] et pater inductionis[3] appellatus. Imago Francisci Pourbus (1617), Palatium super Aquam Varsoviae.
David Hume.

Empirismus est ratio scientiae quae aliis rationibus scientiae adversatur, sicut rationalismus, idealismus, et historismus. Qui praeterea affirmat scientiam (solum vel principio) per experientiam sensuum venire, contra rationalismum, quae affirmat scientiam ex cogitatione pura etiam nasci. Empirismus et rationalismus sunt individualisticae scientiae rationes, quandoquidem historicismus est epistemologia socialis. Historicismus, cum etiam partes ab experientia actas intellegat, ab empirismo variat propter assumptionem data sensoria intellegi non posse sine temporibus historicis et culturalibus cum ea fiant considerandis. Empirismus cum investigatione empirica non miscendus est quia variae epistemologiae putandae sunt sententae certantes de studiis optime effectis, et investigatores consensu paene omnium studia esse empirica consentiunt. Empirismus hodie intellegitur unum ex pluribus exemplaribus certantibus per quae scientia probetur et studia efficiantur. Principalis empirismi proprietas ergo est sinere ut data "pro se dicant," cum sententiae contrariae huic exemplari adversantur. Vocabulum empirismus non intellegendum est ex relatione ad suum usum in historia philosophiae, quia destinandus est ut inter varias positiones epistemologicas in scientia et eruditione hodierna distingui possit. Notio empirismi construendus est cum aliis conceptis quae una faciunt ut distinctiones magni momenti inter varia exemplaria quae scientiam hodiernam sustinent cogantur.

Empirismus est unus ex nonnullis sententiis certantibus quae in epistemologia, investigatione scientiae humanae, praevalent. Empiricismus partes ab experientia et testimonio actas vehementius dicit, praecipue perceptione sensoria, in notionibus formandis, contra notionem idearum innatarum vel traditionem,[4] contra, exempli gratia, rationalismum, qui ratione innititur et scientiam innatam acceptare potest.

Principales empirici

[recensere | fontem recensere]

Philosophia politica

[recensere | fontem recensere]
Thomas Hobbes.
Ieremias Bentham.

Philosophia politica est studium civilitatis, libertatis, iustitiae, proprietatis, iurum, iuris, et codicis legitimi per auctoritatem exerciti: quid sint, cur (vel adeo si) egeantur, quod (si quid) facit ut respublica legitima sit, qualis iura et libertates protegere debeat (et cur), qualem formam habere debeat (et cur), quid lex sit, et qualia officia cives reipublicae legitimae debeant, et cum legitime everti possit. Sensu vernaculari, locutio philosophia civica saepe ad sententiam generalem pertinet, vel ad certam ethicam, fidem politicam, vel habitum de civilitate quae ad exactam philosophiae disciplinam non necessarie pertinet.[5][6]

Principales philosophi politici

[recensere | fontem recensere]
Immanuel Kantius.

Idealismus attingit gregem philosophiarum quae affirmant realitatem, vel realitatem ut eam scire possumus, funditus esse constructionem mentis vel aliter incorporalem. Per epistemologiam, idealismus videtur scepticismus de facultate ullius rei praeter mentem sciendae. Sensu sociologico, idealismus vehementius dicit modum quo ideae humanae—praecipue fides et aestimationes—societatem formant.[7] Idealismus, doctrina ontologica, ultra iens, asserit omnes entitates ex mente vel spiritu componi.[8] Idealismus ergo theorias physicalisticas et dualisticas reicit quae primatum menti non ascribunt. Extremum huius idealismi genus in solipsismo, notione philosophica, exsistere potest.

Principales philosophi idealistici

[recensere | fontem recensere]

Existentialismus

[recensere | fontem recensere]
Severinus Kierkegaard.

Existentialismus plerumque habetur motus philosophicus et culturalis qui affirmat initium cogitationis philosophicae unum et unius experientias esse. Praeter quod, existentialistae habent cogitationem moralem et cogitationem scientificam una haud satis esse ad exsistentiam humanam intellegendam, et ergo additam categoriarum copiam, a normis auctoritatis rectam, necesse esse ad exsistentiam humanam intellegendam.[9][10][11]

Principales philosophi existentiales

[recensere | fontem recensere]

Phaenomenologia

[recensere | fontem recensere]
Edmundus Husserl.

Phaenomenologia est studium experientiae structae, latus motus philosophicus ab Edmundo Husserl Gottingae et Monaci in Germania annis primis saeculi vicensimi conditus. Qui tum ad Franciam, Civitates Foederatas, et alibi extenta est, saepe in contextibus procul a primo opere Husserliano.[12]

Principales philosophi phaenomenologici

[recensere | fontem recensere]

Pragmatismus

[recensere | fontem recensere]
Carolus Sanders Peirce.

Pragmatismus est traditio philosophica in ratione et usu conectendis condita. Propositum describit ubi ratio ex usu extrahitur, usuique retro ad usum intellegentem formandum adhibetur. Inter proprietates pragmatismi sunt instrumentalismus, empiricismus radicalis, verificationismus, conceptualismus, et fallibilismus. Constat inter pragmatistas philosophiam rationes et cogitationes scientiae nostrae aetatis considerare debere.[13] Carolus Sanders Peirce (cum eius proloquio pragmatico) in progressu pragmatismi maximi momenti est,[14] cum Gulielmo James et Ioanne Dewey, contributoribus saeculi vicensimi.[15]

Principales philosophi pragmatici

[recensere | fontem recensere]

Philosophia analytica

[recensere | fontem recensere]
Gottlob Frege circa 1879.

Philosophia analytica in civitates Angloloquentes saeculo vicensimo dominari coepit. In Civitatibus Foederatis, Britanniarum Regno, Canada, Scandinavia, Australia, et Nova Zelandia, plurimae philosophiae faculates philosophicae se habent facultates analyticas,[16] Hoc nomen latam traditionem philosophicam generatim attingit,[17][18] quarum proprietates sunt vis in claritate et argumento (saepe per logicam formalem hodiernam et analysim linguae effecta) et observantia scientiarum naturalium.[19] Praeterea,

Philosophia 'analytica' hodie modum philosophiae faciendae nominat, non rationem philosophicam vel copiam sentententarum substantivarum. Philosophi analytici, si inculte dicam, claritatem et accurationem argumentorum petunt; instrumentis logicae utuntur; et se saepe agnoscunt, per professionem et intellectum, artius scientiis et mathematicae quam humanitatibus adesse.[20][21]

Bertrandus Russell.

Apud McGinn legimus:

Philosophia analytica [est] titulus nimis angustus, quia hic plerumque satis non est vocabulum vel notionem capere et explicare (quidquid illum accurate sit). . . . Haec traditio claritatem, rigorem, argumentum, theoriam, veritatem exprimit. Non est traditio quae imprimis inspirationem vel consolationem vel ideologiam petit; nec se animum praecipue curat de 'philosophia vitae,' quamquam nonnullae eius partes curant. Hoc genus philosophiae plus scientiae religionis, plus mathematicae quam poesis habet—quamquam id nec scientia nec mathematica est.[22]

Principales philosophi analytici

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

  1. Baird et Kaufmann 2008.
  2. Empiricism: The influence of Francis Bacon, John Locke, and David Hume. Sweet Briar College, 8 Iulii 2013.
  3. Roth 1923:23.
  4. Baird et Kaufmann 2008.
  5. Hampton 1997:xiii.
  6. Blattberg 2009.
  7. Macionis 2012:88.
  8. Daniel Sommer Robinson, "Idealism," Encyclopædia Britannica.
  9. Crowell 2010.
  10. Mullarkey et Lord 2009:309.
  11. Stewart 2010:ix.
  12. Zahavi 2003.
  13. Biesta et Burbules 2003.
  14. Haack et Lane 2006:18–67.
  15. Biesta et Burbules 2003.
  16. "Without exception, the best philosophy departments in the United States are dominated by analytic philosophy, and among the leading philosophers in the United States, all but a tiny handful would be classified as analytic philosophers. Practitioners of types of philosophizing that are not in the analytic tradition—such as phenomenology, classical pragmatism, existentialism, or Marxism—feel it necessary to define their position in relation to analytic philosophy" (Searle 2003:1).
  17. Vide Avrum Stroll, Twentieth-Century Analytic Philosophy (Columbia University Press, 2000), p. 5: "[I]t is difficult to give a precise definition of 'analytic philosophy' since it is not so much a specific doctrine as a loose concatenation of approaches to problems." Ibidem, p. 7: "I think Sluga is right in saying 'it may be hopeless to try to determine the essence of analytic philosophy.' Nearly every proposed definition has been challenged by some scholar. . . . [W]e are dealing with a family resemblance concept."
  18. "The answer to the title question, then, is that analytic philosophy is a tradition held together both by ties of mutual influence and by family resemblances" (Glock 2008:205).
  19. Brian Leiter (2006), "Analytic" and "Continental" Philosophy.
  20. Anglice: "'Analytic' philosophy today names a style of doing philosophy, not a philosophical program or a set of substantive views. Analytic philosophers, crudely speaking, aim for argumentative clarity and precision; draw freely on the tools of logic; and often identify, professionally and intellectually, more closely with the sciences and mathematics, than with the humanities."
  21. Glock 2004.
  22. "Analytical philosophy [is] too narrow a label, since [it] is not generally a matter of taking a word or concept and analyzing it (whatever exactly that might be). . . . This tradition emphasizes clarity, rigor, argument, theory, truth. It is not a tradition that aims primarily for inspiration or consolation or ideology. Nor is it particularly concerned with 'philosophy of life,' though parts of it are. This kind of philosophy is more like science than religion, more like mathematics than poetry—though it is neither science nor mathematics" (McGinn 2002:xi).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Ioannes Iacobus Russavius, qui philosophiae politicae studuit. A Mauritio Quintino de La Tour circa 1753 pictus. Museum Antonii Lécuyer ad Sanctum Quintinum in Viromandia.
  • Baird, Forrest E., et Walter Kaufmann. 2008. From Plato to Derrida. Upper Saddle River Novae Caesareae: Pearson Prentice Hall. ISBN 0-13-158591-6.
  • Biesta, G. J. J., et N. Burbules. 2003. Pragmatism and educational research. Lanhamiae Terrae Mariae: Rowman and Littlefield.
  • Blattberg, Charles. 2009. Political Philosophies and Political Ideologies. In Patriotic Elaborations: Essays in Practical Philosophy, Monte Regali et Kingstoniae: McGill-Queen's University Press.
  • Cassirer, Ernst. 1998. Die Philosophie der Aufklärung. Hamburgi: Meiner. ISBN 978-3-7873-1362-4.
  • Coreth, Emerich, et Harald Schöndorf. 2000. Philosophie des 17. und 18. Jahrhunderts. Ed. 3a. Stutgartiae: Kohlhammer. ISBN 3-17-015973-9.
  • Crowell, Steven. 2010. Existentialism. Stanford Encyclopedia of Philosophy.
  • Glock, Hans-Johann. 2004. Was Wittgenstein an Analytic Philosopher? Metaphilosophy 35:4:419–444.
  • Glock, Hans-Johann. 2008. What Is Analytic Philosophy? Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Esposito, C., et S. Poggi. 2006. Filosofia moderna, ed. G. D'Aniello. Cortina Raffaello. ISBN 88-6030-062-2.
  • Giannelli, F., et R. Bicicchi. 2008. Filosofia: Il pensiero moderno. Liberamente. ISBN 88-6311-007-7.
  • Haack, Susan, et Robert Edwin Lane. 2006. Pragmatism, old & new: selected writings. Prometheus Books. ISN 9781591023593. Google Books.
  • Hampton, Jean. 1997. Political philosophy. ISBN 978-0-8133-0858-6. Google Books.[nexus deficit]
  • Lehmann-Brauns, Sicco. 2004. Weisheit in der Weltgeschichte: Philosophiegeschichte zwischen Barock und Aufklärung. Tubingae: Niemeyer. ISBN 3-484-36599-4.
  • Macionis, John J. 2012. Sociology. Ed. 14a. Bostoniae: Pearson ISBN 978-0-205-11671-3.
  • McGinn, Colin. 2002. The Making of a Philosopher: My Journey through Twentieth-Century Philosophy. HarperCollins.
  • Mullarkey, John, et Beth Lord, eds. 2009. The Continuum Companion to Continental Philosophy. Londinii.
  • Riconda, Giuseppe. 1987. Pensiero tradizionale e pensiero moderno. Annuario filosofico 3.
  • Roth, Robert J. 1993. British Empiricism and American Pragmatism: New Directions and Neglected Arguments. Novi Eboraci: Fordham University Press. ISBN 0823213909, ISBN 0-8232-1392-7 (charta).
  • Schneider, Martin. 2004. Das Weltbild des 17. Jahrhunderts: Philosophisches Denken zwischen Reformation und Aufklärung. Darmstadiae: WBG. ISBN 3-534-15764-8.
  • Searle, John. 2003. Contemporary Philosophy in the United States. In The Blackwell Companion to Philosophy, ed. 2a, ed. N. Bunnin et E.P. Tsui-James. Oxoniae: Blackwell.
  • Severino, Emanuele. 1984, 2004. La filosofia moderna. Mediolani: Rizzoli.
  • Stewart, Jon. 2010. Kierkegaard and Existentialism. Farnham Angliae.
  • Zahavi, Dan. 2003. Husserl's Phenomenology. Stanfordiae: Stanford University Press.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad philosophiam spectant.