[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Perikaryon

E Vicipaedia
In imaginis centro regio bulbosa cellulae pyramidalis circum nucleum neuroni, perikaryon sive soma vocatur, hic formae triangularis (pyramidalis) et viride coloratum colluceat. Nucleus ipse non visibilis est. Linea mensura: 100 µm.

Perikaryon (-yoi, n.) sive soma (-atis, n.) est in neuroanatomia regio circum neuroni nucleum sine nucleo ipso, sine dendritis, sine axono. Forma et magnitudo inter varios typos neuronorum variant, inter 5 - 100 µm; in invertebratis etiam magnitudines usque ad 1 mm observantur.

Perikarya sunt partes cytoplasmaticae, saepe globosa vel sphaerica vel triangularia (pyramidalia), quibus magna ex parte metabolismus neuronorum. Nimirum plurima mitochondria, reticula endoplasmatica, apparatus Golgiani, lysosomata sub microscopio inveniuntur.

Quo in cerebro vel medulla spinali perikarya aggregunt, nucleus dicitur. Tales nuclei substantiam griseam systematis nervosi centralis formant.

Verbum perikaryoni de verbis Graecis περί, iuxta/prope, atque κάρυον[1], nucleus, derivatur.

  1. κάρυον, κάρυου

Nexus interni