[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Polyclitus

E Vicipaedia
Haec pagina de de sculptore narrat. Si legatum quaeris, vide Polyclitus Atheniensis.
Vide etiam paginam fere homonymam: Polycletus Larissaeus.
Doryphorus a Polyclito factus; exemplar Romanum, Museum Archaeologicum Nationale (Neapolis).
Amazon typi Sciarra, Berolini, Antikensammlung

Polyclitus sive Polycletus[1] (Graece: Πολύκλειτος; natus circa annum 480 a.C.n.; mortuus ferme saeculo quinto exeunte) fuit clarissimus sculptor et artifex Graeciae antiquae, patria Sicyonius aut Argeus, eiusdem aetatis ac Pericles. Floruit inter annos 460 - 420 a.C.n., quibus annis multas statuas aeneas creavit, quae per saecula laudabantur. Prima operum suorum exemplaria nulla quidem exstant, sed similitudines Romanae marmore confectae. Tantum Olympiae duo bases, in quibus statuae Polycleteae stabant, reppertae sunt, neque dici potest, num Polyclitus ipse manum iniecerit. Litteras de artis praeceptis composuit, quae postea "canon" dictae sunt, quibus perfectos corporis humani commensus descripsit. Inter omnes Polycliti statuas "Doryphorum" (Latine: "hastatus") maxime "canoni" aequare iam homines antiqui putabant, quare nomen litterarum ad statuam transtulerunt.

Origo Polycliti dubia est. Cum Plato eum in dialogo Protagoras Argeum dicat,[2] secundum Plinium Sicyone oriundus est.[3] Argis, ubi etiam cives fuisse videtur, discipulus fuit Hageladae sculptoris.[4]; filii eius et nonnulli discipuli „Argei“ vocantur.

Filii eius aequales Paralo et Xanthippo, Periclis filiis, erant[5]; Plinius tradit eum nonagesima Olympiade (circa annum 420 a.C.n.) in flore aetatis fuisse.[6] Illo tempore in Heraeo Argorum, quod anno 423 a.C.n. incendio vastato erat, Herae (sive Iunonis) simulacrum ex ebure aurato confecit.[7] Ideo eum paulo minorem fuisse quam Phidiam et circa annum 480 a.C.n. natum esse conicitur. Quod fontes nullum post Iunonem Argeam opus memorant, ferme saeculo quinto exeunte mortuus esse videtur.

Polyclitus multos discipulos reliquit, inter quos et filios[8]. Plinius nominat hos: Argium, Asopodorum, Alexim, Aristiden, Phrynonem, Dinonem, Athenodorum, Demean Clitorium[9] et alio loco Daedalum,[10] Naukyden,[11] Coloten[12] et Patroclum.[13] Alia nomina apud Pausaniam inveniuntur. Opera filiorum ignota sunt.

Polyclitus et opera sua multis in litteris antiquis memorantur, saepissime apud Ciceronem[14]. Plurima opera testimonii Plinii confirmata sunt: Sine dubio a Polyclito facta est Iuno Argea,[7], Doryphorus,[15] unus Diadumenus, unus Apoxyomenus, unus nudus "telo incessens", duo pueri talis ludentes, unus Mercurius, unus Hercules, imperator ("hageter") "arma sumens", Artemon "periphoretes".[16], ceterum Amazon Ephesina.[17]

Apud Plinium legitur[18]:

53 ( ... ) venere autem et in certamen laudatissimi, quamquam diversis aetatibus geniti, quoniam fecerant Amazonas, quae cum in templo Dianae Ephesiae dicarentur, placuit eligi probatissimam ipsorum artificum, qui praesentes erant, iudicio, cum apparuit eam esse, quam omnes secundam a sua quisque iudicassent. haec est Polycliti ( ... ). 55 Polyclitus Sicyonius, Hageladae discipulus, diadumenum fecit molliter iuvenem, centum talentis nobilitatum, idem et doryphorum viriliter puerum. fecit et quem canona artifices vocant liniamenta artis ex eo petentes veluti a lege quadam, solusque hominum artem ipsam fecisse artis opere iudicatur. fecit et destringentem se et nudum telo incessentem duosque pueros item nudos, talis ludentes, qui vocantur astragalizontes et sunt in Titi imperatoris atrio — hoc opere nullum absolutius plerique iudicant; 56 item Mercurium, qui fuit Lysimacheae, Herculem, qui Romae, hagetera arma sumentem, Artemona, qui periphoretos appellatus est. hic consummasse hanc scientiam iudicatur et toreuticen sic erudisse, ut Phidias aperuisse. proprium eius est, uno crure ut insisterent signa, excogitasse, quadrata tamen esse ea ait Varro et paene ad exemplum.

Pausanias quasdam Olympionicum statuas Polyclito attribuit; utrum ab ipso Polyclito factae essent an a "discipulis" incertum est.[19] Unicum exemplar primum Polycliti est basis statuaria Cynisci Mantineensis Olympiae, quam Pausanias opus Polycliti esse affirmat (circa annum 460 a.C.n.). Statua ex aere facta, quod Plinus proprium Polycliti esse refert[20], iam "uno cruore insistebat".[21].

Polyclitus exceptis Iunone, Mercurio et Hercule homines finxit, qua re ab antiquis ἀνδριαντοποιός ("hominum fictor") appellatus est, cum Phidias, Praxiteles et Scopas ἀγαλματοποιός ("deorum fictor"), haberentur[22].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Herbert Beck, Peter C. Bol, Maraike Bückling (ed.): Polyklet. Der Bildhauer der griechischen Klassik. Ausstellung im Liebieghaus-Museum Alter Plastik Frankfurt am Main. Zabern, Moguntiaci 1990, ISBN 3-8053-1175-3.
  • Detlev Kreikenbom: Bildwerke nach Polyklet. Kopienkritische Untersuchungen zu den männlichen statuarischen Typen nach polykletischen Vorbildern. „Diskophoros“, Hermes, Doryphoros, Herakles, Diadumenos. Gebr. Mann, Berolini 1990
  • Herbert Beck, Peter C. Bol (ed.): Polykletforschungen. Schriften des Liebieghauses. Gebr. Mann, Berolini 1993, ISBN 3-7861-1694-6.
  • Ernst Berger: Polykleitos (I). In: Rainer Vollkommer (ed.): Künstlerlexikon der Antike. Tomus 2: L–Z. Addendum A–K. Saur, Monaci/Lipsiae 2004, ISBN 3-598-11414-1, p. 276–287.
  • Constantinos Macris: Polyclète d'Argos (ou de Sicyone). In: Richard Goulet (ed.): Dictionnaire des philosophes antiques. Tomus 5, par 2, CNRS Éditions, Parisiis 2012, ISBN 978-2-271-07399-0, p. 1240–1246 (de Polycleti canone)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Polyclitum spectant.
  1. Forma Polyclitus: Plin. 34, 55 sqq. Cic. Brut. 70; Verr. 4, 5; Mart. 8, 51; Prud. perist. 10, 269; Sidon. epist. 7, 4, 1. Corp. inscr. Lat. 5, 225. - Forma Polycletus: Corp. inscr. Lat. 2, 3803 u. 6, 9930. – Plur. Polycliti ("artifices ut Polyclitus"): Cic. Tusc. 1, 4. Tac. hist. 2, 95. – Adj. Polyclētīus et Polyclētēus, a, um (*Πολυκλειτειος). - Karl Ernst Georges: Ausführliches lateinisch-deutsches Handwörterbuch. Hannover 1918 (ed. 8., iterum Darmstadiae 1998), tom. 2, col. 1762.
  2. Plato, Protagoras 311 c.
  3. Plinius, Naturalis historia 34, 55.
  4. Plinius, Naturalis Historia 34, 55
  5. Plato, Protagoras 328.
  6. Plinius, Naturalis historia 34, 49.
  7. 7.0 7.1 Vide ut puta Pausanias 2, 17, 3–5; Strabo 8, 6, 10; Martialis 10, 89; Maximus Tyrius, Dissertationes 14, 6; Tertullianus, de corona militis 7, 4.
  8. Platon, Protagoras 328.
  9. Plinius, Naturalis historia 34, 50.
  10. Plinius, Naturalis historia 34, 76.
  11. Plinius, Naturalis historia 34, 80.
  12. Plinius, Naturalis historia 34, 87.
  13. Plinius, Naturalis historia 34, 91.
  14. Ut puta: Cicero, in Verrem 4, 3, 5; de oratore 3, 26; ad Brutum 70; Orator 5; Academica posteriora 146; Tusculanae disputationes 1, 4.
  15. Cicero, Brutus 86, 296 et Orator 5; Quintilianus, institutio oratoria 5, 12, 21; Galenos, de semine 2, 1 p. 606 K; Plinius, Naturalis historia 34, 55.
  16. Plinius, Naturalis historia 34, 55–56.
  17. Plinius, Naturalis historia 34, 53.
  18. Plinius, Naturalis historia 34, 53.55-56.
  19. Pausanias 6, 2, 6–7; 6, 4, 11; 6, 7, 10; 6, 9, 2, 6, 13, 6.
  20. Plinius, Naturalis historia 34,56.
  21. Wilhelm Dittenberger, Karl Purgold: Olympia: die Ergebnisse der von dem Deutschen Reich veranstalteten Ausgrabung. Tomus textus 5: Die Inschriften von Olympia. Berolini 1896, Nr. 149; vide etiam Peter C. Bol in: Beck, Bol, Bückling (ed.): Polyklet. Der Bildhauer der griechischen Klassik p. 17.
  22. Hermannus Alexander Diels: Laterculi Alexandrini – Aus einem Papyrus ptolemäischer Zeit. Verlag der Königlichen Akademie der Wissenschaften, Berolini 1904, Nr. 7.