[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Stephanus Crane

E Vicipaedia
Formalis Crane effigies. Vasingtoniae circa Martium 1896
Cadet Crane academice vestitus anno aetatis suae 17.
Effigies Crane in The New Student's Reference Work (1914).
Many red devils ran from my heart
And out upon the page.
They were so tiny
The pen could mash them.
And many struggled in the ink.
It was strange
To write in this red muck
Of things from my heart.
—Stephanus Crane[1]
Monumentum Crane in Coemeterio Sempervirente.
Battle of Chancellorsville ('Proelium Chancellorsville') a Kurz et Allison pictum.
Ernestus Hemingway (hic anno 1953 photographatus) credidit The Red Badge of Courage esse "unum ex praeclarissimis libris litterarum" Americanarum.

Stephanus Crane (1 Novembris 18715 Iunii 1900) fuit diurnarius, scriptor mythistoriarum, et poeta Americanus. Qui per vitam brevem fertilissimus, notabilia opera in traditione realistica et exempla quidem naturalismi Americani et impressionismi scripsit. Agnoscitur a iudicibus litterariis hodiernis unus ex novantissimis eius aetatis scriptoribus.

Crane, octavus inter liberos superantis parentium Protestantium Methodistarum scribere coepit anno quarto natu, et aliquos commentarious ante annum sextum decimum patefecerat. Studiorum academicorum vix studiosus, a schola anno 1891 recessit ut opus scriptoris actorum et scriptoris faceret. Sua prima mythistoria fuit Maggie: A Girl of the Streets, fabula de vita quotidiana in Bowery Manhatae (1893), primum opus generis naturalismi litterarii Americani usitate a iudicibus habita. Peregre laudatus est anno 1895 pro The Red Badge of Courage ('Rubrum fortitudinis signum'), mythistoria belli civilis Americani, quam sine experientia proelii scripsit.

Crane anno 1896 opprobrium toleravit postquam testis vocatus erat in iudicium Dorae Clark familiaris, quae in suspicionem quasi meretrix venisset. Eodem anno exeunte, propositionem accepit ut iter ad Cubam ut diurnarius belli faceret. Cum autem Iacsonopoli in Florida ut transiret commoraretur, in Coram Taylor incidit, madamam ganeae, cum qua coniunctionem perennem coepit. Navis Cubam navigans ante litore Floridianum summersa est, ipso aliisque nonnullos dies in naviculo fluitantibus. Naufragium in libro "The Open Boat" ('Navicula aperta') narravit. Per ultimos vitae annos, certamina in Graecia descripsit, et in Anglia cum Cora habitavit, ubi scriptoribus Iosepho Conrad, H. G. Wells, et aliis favit. Crane, ab impedimentis ad aerarium pertinentibus pressus, tuberculosi in sanatorio in Nigra Silva mortuus est, anno aetatis suae vicensimo octavo.

Crane tempore mortis persona magni momenti in litteris Americanis aestimabatur. Postea autem, duobus decennis neglebatur, cum iudices litterarum studium eius vitae et operum renovarent. Eius scripta per vehementiam vividam, dialectos, et ironiam distinctam videtur. Materia timorem, discrimina animi, et vitam socialem in secreto saepissime implicat. Mythistoria The Red Badge of Courage, liber classicus Americanus, Crane praecipue innotuit, sed etiam pro poesi, diurnariorum arte, et fabulis brevibus, inter quas "The Open Boat", "The Blue Hotel" ('Deversorium caeruleum'), "The Bride Comes to Yellow Sky" ('Nupta ad caelum flavum venit'), et novella The Monster ('Monstrum'). Sua scripta scriptores saeculi vicensimi magnopere moverunt, inter quos notissime Ernestus Hemingway, et modernistas et imagistas excitare putantur.

Poemata Craneiana, quorum versus (eos Anglice lines appellare malebat), tantum academicam animi attentionem quam fictio non usitate receperunt; nulla quidem anthologia eius versus usque ad 1926 continuit.[2] Quamquam tempus cum Crane poemata serio componere coepisset incertum est, ipse olim dixit suum finem totum esse "dare meas notiones integrae vitae, quod scio."[3][4] Modus poeticus in ambobus libris poeticis adhibitus, The Black Riders and Other Lines et War Is Kind, illo tempore fuit insolitus, quod in versu libero sine homoeoteleutono, metro, et adeo titulis operum singularium conscriptus est. Plura poemata sunt brevia, et quamquam nonnulla poemata, sicut "Noli flere, virgo, quia bellum est benignum,"[5] versibus et versibus intercalaribus utuntur, plurima non.[6] Crane etiam a suis paribus poetisque aetatum posteriorum quod sua opera allegoriam, dialecticam, et situs narrationis continent.[7]

Ruta Miller, iudex litterarum, dixit Crane scripsisse "poesim intellegentam, non poesim quae adfectum evocat, poesim quae mentem excitat, non quae cor suscitat."[8][4] In poematibus multiplicissime ordinatis, significantia affectionum vel animi motuum est ambigua, sed poemata Craneana certos habitus, fides, opiniones, et status primordios erga Deum, homines, et universum adfirmare solent.[4] The Black Riders potissimum est notio dramatica, et poemata continuitatem intra structuram dramaticam praebent. Est etiam usus dramaticus in quo vox maior saepe casum refert visum ("In desertis / animal vidi, nudum, spurcum"[9]) vel cognitum ("Homo doctus olim mihi accessit"[10]). Vox altera vel voces additae iudicium repraesentant quod inferius revelatur; cum eae inter se concurrant, habitus praevalens emergit.[11]

Opera selecta

[recensere | fontem recensere]
  • Maggie: A Girl of the Streets (1893)
  • The Red Badge of Courage (1895)
  • The Black Riders and Other Lines (1895)
  • George's Mother (1896)
  • The Open Boat and Other Tales of Adventure (1898)
  • War is Kind (1899)
  • Active Service (1899)
  • The Monster and Other Stories (1899)
  • Wounds in the Rain (1900)
  • The O'Ruddy (1903)
  1. Crane, Complete Poems, p. 49
  2. Hoffman, p. 64
  3. Anglice: "to give my ideas of life as a whole, so far as I know it."
  4. 4.0 4.1 4.2 Bergon, p. 25.
  5. Anglice: "Do not weep, maiden, for war is kind"
  6. Hoffman, p. 62.
  7. Hoffman, p. 65.
  8. Anglice: "an intellectual poetry rather than a poetry that evokes feeling, a poetry that stimulates the mind rather than arouses the heart."
  9. Anglice: "In the desert / I saw a creature, naked, bestial."
  10. Anglice: "A learned man came to me once."
  11. Katz, p. xxxv.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Fontes primarii

[recensere | fontem recensere]
  • Crane, Stephen. 1972. The Complete Poems of Stephen Crane. Ed. Joseph Katz. Ithaca: Cornell University Press. ISBN 0801491304.
  • Crane, Stephen. 1993. The Open Boat and Other Stories. Novi Eboraci: Courier Dover Publications. ISBN 0486275477.
  • Crane, Stephen. 1917. The Red Badge of Courage. Novi Eboraci: D. Appleton & Company.

Fontes secundarii

[recensere | fontem recensere]
  • Bassan, Maurice. 1967. Introduction. In Stephen Crane: A Collection of Critical Essays. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall.
  • Beer, Thomas. 1972. Stephen Crane: A Study in American Letters. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 0374905193.
  • Benfey, Christopher. 1992. The Double Life of Stephen Crane. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 0394568648.
  • Bergon, Frank. 1975. Stephen Crane's Artistry. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0231039050.
  • Berryman, John. 1962. Stephen Crane. Novi Eboraci: Meridian.
  • Bloom, Harold. 1996. Stephen Crane's The Red Badge of Courage. Novi Eboraci: Chelsea House Publishers. ISBN 9780585253718.
  • Bloom, Harold. 2002. Stephen Crane. Novi Eboraci: Chelsea House Publishers. ISBN 0791063453.
  • Cazemajou, Jean. 1969. Stephen Crane. Minneapoli: University of Minnesota Press. ISBN 0816605262.
  • Conrad, Joseph. 1967. His War Book. In Stephen Crane: A Collection of Critical Essays, ed. Maurice Bassan. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall.
  • Davis, Linda H. 1998. Badge of Courage: The Life of Stephen Crane. Novi Eboraci: Mifflin. ISBN 0899199348.
  • Gibson, Donald B. 1988. The Red Badge of Courage: Redefining the Hero. Bostoniae: Twayne Publishers. ISBN 0805779612.
  • Gibson, Donald B. 1968. The Fiction of Stephen Crane. Carbondale: Southern Illinois University Press.
  • Gullason, Thomas A. 1961. Thematic Patterns in Stephen Crane's Early Novels. Nineteenth-Century Fiction 16(1).
  • Hoffman, Daniel. 1967. Crane and Poetic Tradition. In Stephen Crane: A Collection of Critical Essays, ed. Maurice Bassan. Englewood Cliffs Novae Caesareae: Prentice-Hall, Inc.
  • Katz, Joseph. 1972. Introduction. In The Complete Poems of Stephen Crane. Ithacae Novi Eboraci: Cornell University Press. ISBN 0801491304.
  • Knapp, Bettina L. 1987. Stephen Crane. Novi Eboraci: Ungar Publishing Co.
  • Kwiat, Joseph J. 1987. Stephen Crane, Literary-Reporter: Commonplace Experience and Artistic Transcendence. Journal of Modern Literature 8(1).
  • Linson, Corwin K. 1958. My Stephen Crane. Syracusae Novi Eboraci: Syracuse University Press.
  • Nagel, James. 1980. Stephen Crane and Literary Impressionism. University Park: Pennsylvania State University Press. ISBN 0271002670.
  • Robertson, Michael. 1997. Stephen Crane, Journalism, and the Making of Modern American Literature. Novi Eboraci: Columbia University Press. ISBN 0231109695.
  • Rogers, Rodney O. 1969. Stephen Crane and Impressionism. Nineteenth-Century Fiction' 24(3).
  • Schaefer, Michael W. 1996. A Reader's Guide to the Short Stories of Stephen Crane. Novi Eboraci: G. K. Hall & Co. ISBN 0816172854.
  • Shulman, Robert. 1978. "Community, Perception, and the Development of Stephen Crane: From The Red Badge to 'The Open Boat.'" American Literature, 50, 3. Duke Carolinae Septentrionalis: Duke University Press.
  • Sorrentino, Paul. 2006. Student Companion to Stephen Crane. Westport Connecticutae.: Greenwood Press. ISBN 0313331049.
  • Sorrentino, Paul. 2014. Stephen Crane: A Life of Fire. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 9780674049536.
  • Stallman, R. W. 1968. Stephen Crane: A Biography. Novi Eboraci: Braziller.
  • Wells, H. G. 1900. Stephen Crane: From an English Standpoint." Novi Eboraci: North American Review Publishing Company.
  • Weatherford, Richard M. 1997. Introduction. In Stephen Crane: The Critical Heritage. Novi Eboraci: Routledge. ISBN 0415159369.
  • Wertheim, Stanley. 1997. A Stephen Crane Encyclopedia. Westport, Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0313296928.
  • Wertheim, Stanley, et Paul Sorrentino. 1994. The Crane Log: A Documentary Life of Stephen Crane, 1871–1900. Novi Eboraci: G. K. Hall & Co. ISBN 0816172927.
  • Wolford, Chester L. 1989. Stephen Crane: A Study of the Short Fiction. Bostoniae: Twayne Publishers. ISBN 0805783156.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicicitatio habet citationes quae ad Stephanus Crane spectant.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Crane spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Stipula

Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!

Catullus

Haec stipula ad poësim spectat. Amplifica, si potes!