[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Stadium

E Vicipaedia
Stadium Olympiae (in Graecia)
Vide etiam paginam discretivam: Stadium (discretiva).

Stadium (Graece: στάδιον) est locus, quo quaelibet certamina (musica, athletica sive gymnica, equestria, tempore Romano etiam gladiatoria) eduntur. Area certaminum structuris plerumque tecto carentibus circumdatur, a quibus spectatoribus stantibus vel sedentibus ea quae fiunt spectare licet.

Stadium initio apud Graecos antiquos mensura longitudinis 600 pedum erat[1], cui pro pedis mensura variis in regionibus diversa inter 165 et 196 m respondent. In Graecia iam tempore geometrico cursus per stadii spatium certamen gratiosum fuisse videtur, Olympiae ab anno 776 a.C.n. attestatus est. Nomen mensurae in locum certaminum transiit.

Stadium Messenae (in Peloponneso) gradibus lapideis instructum

Stadia multis in urbibus vel sanctuariis Graecis reperta sunt, ut puta

Cum in Graecia et Asia Minore stadia etiam tempore Romano instituta sunt, in Italia parvi momenti erant, quod certamina Graeca ibi religione carebant et praeterea inhonesta habebantur. Tamen imperator Domitianus Romae stadium (hodiernam Aream Agonalam) aedificari iussit.

Apud Romanos multo maioris momenti erant amphitheatra, in quibus munera gladiatoria et venationes dabantur. Exemplar notissum est Amphitheatrum Flavium Romae. Ex amphitheatris Romanis stadium hodiernum profectum est.

Amphitheatrum Flavium Romae, quod factum est exemplar stadiorum recentiorum.

Verbum stadii his diebus sensu ampliore adhibetur; stadia nominari possunt:

Stadium equestre Aquisgrani, dum certamina equestria anni 2006 eduntur.
Allianz Arena Monaci

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stadia spectant.