[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Novacula Occami

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Novacula de Ockham)
Principium parsimoniae secundum Ioannem Duns Scotum

Novacula Occami[1] (Anglice: Ockham's Razor) est principium parsimoniae Guillelmo de Ockham, dialectico et Franciscano fratri adscriptum, qui fundus reductionis diligentis est. Etiam lex parsimoniae appellatur.

Variae versiones huius principii notae sunt. Gulielmus de Ockham ipse scripsit:

"Numquam ponenda est pluralitas sine necessitate."[2]

Isaacus Newtonus novaculam Occami in Philosophiae naturalis principiis mathematicis sic descripsit:

"Causas rerum naturalium non plures admitti debere, quam quae et verae sint et earum phaenomenis explicandis sufficiant."

Iohannes Poncius scripsit:

"Entia non sunt multiplicanda praeter necessitatem."

Nomen novaculae eo electum est ad finem significandi rationem non necessariam acie adimendam esse. Verbis aliis, si duae explicationes dentur ad unam aerumnam solvendam, elege quam simplicissimam, cui quam paucissimae assumptiones sint necessariae.

Exempli gratia, pone tempestatem prope domum tuam fremuisse et arbores stravisse. Tempestate praeterita domo exis. Sciente te fuisse tempestatem arboresque cecidisse, opinio clara sit arbores vento stratas esse. Sententia contra theoretica sit bestiam saevam centum metra altam apparuisse arboresque sub pede suo cecidisse. Ambae opiniones rem similem temptant explicare, et sine pluribus indiciis sine dubio unam alteri praeferre non possis. Nihilo minus, prima opinio videtur facilior esse ad accipiendum, quia (1) tempestates saepe arbores caedunt, (2) minima cum crebritate accidit, ut bestiae centum metra altae, si omnino vivant, arbores caedant. Elege ergo primam, quippe quae probabilior videatur.

  1. Petrus Arzt-Grabner, 2. Korinther, Gottingae, Vandenhoeck & Ruprecht, 2014, p. 148.
  2. Guillelmus de Ockham, Quaestiones et decisiones in quattuor libros Sententiarum Petri Lombardi, I, dist. 27, qu. 2, K (ed. Lugdunense, 1495)

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad philosophiam spectat. Amplifica, si potes!