Exceptio firmat regulam
Exceptio firmat regulam est brocardus ab iurisprudentia Medii Aevi oriundus, qui hoc fere docet: exceptionibus exacte circumscriptis regulam stabiliri vel ita figi, ut, quorsum et quatenus pertineat, inter omnes constet. Hoc adagium, quamquam variis linguis dici saepissime auditur, plerumque male intellegitur. Prima huius rei causa esse videtur, quod frequentatione horum verborum hoc adagium ea, quam a primo habuit, clausula caret. Hac ipsa rerum contextus penuria factum est, ut regulae ad casus regulariter recurrentes attinere crederentur. At hoc quidem falso intellectum est, nam a primo de regularum definitione "stipulativa" vel pacticia agitur, quae mundum minime explanat sed arbitrio circumscribit.
Sunt qui in conloquiis cotidianis hoc proverbio sic uti soleant, tamquam si regulis necesse sit exceptiones esse — "nulla regula sine exceptione" — id quod absurdum videtur. Interdum ad hanc interpretationem decurrunt qui morem quempiam violantes se defendere volunt.
Ingeniose quidem rem perspexerunt linguistae et psychologi sociales, qui hoc adagium clausula carens novis auspiciis interpretati hoc modo intellexerunt: Inter omnes populos sunt leges et regulae, quibus, quamquam non sunt litteris mandatae, omnes fere homines quasi ex communi consensu obtemperant, saepe quidem nescientes se regulas quasdam sequi, donec forte aliquis exceptione facta quendam se gerendi morem violat. Si quis, puta, tecum conloquens faciem suam solito propius a te admoveat, nonne aliquem sentias morem comitatis a conlocutore infringi?
Principium Tullianum
[recensere | fontem recensere]Qui originem brocardi indagaverunt, Ciceronem repperunt, defensorem L.Cornelii Balbi, qui, quod Gaditanus a Cn. Pompeio civitatem Romanam receperit, ab accusatore reprehendebatur. In oratione anno 56 a.C.n. pro Balbo habita Cicero civitatem adfirmat e lege datam esse. Dicit enim in foederibus aliquarum barbararum nationum diserte exceptum esse, ne quis ex illis civis Romanus reciperetur:
Etenim quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum, Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere. Ubi est igitur in foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? Nusquam.[1]
. Quippe cum in foedere cum Hispanis facto non esset exceptum, ne liceret Gaditanis bene merentibus civitatem Romanam dari, nihil obstare videbatur, quin Balbus civis Romanus reciperetur.
Locus communis
[recensere | fontem recensere]Hoc dicto — id est: "ubi non sit exceptum, ibi necesse est licere" — Cicero re vera hanc profert sententiam liberalem: Licitum est quidquid non est vetitum. Quod medio aevo in brocardi consuetudinem venit apud iuris consultos: "exceptio firmat regulam in casibus non exceptis."[2] Enimvero regulae est exceptiones non pati, verum hic non de casibus regulariter recurrentibus agitur sed de pacticia vel "stipulativa" vi legali, ex qua regula constituitur exceptionibusque circumscribitur.[3] His condicionibus regula, etsi exceptiones contineat, regula manebit. Re vera, exceptionibus diserte enumeratis regula fulcitur et firmatur.
De novis interpretationibus
[recensere | fontem recensere]A primo brocardus ". . . in casibus non exceptis" clausulam habuit, quae, ut videtur, frequenti usu decidit, qua de causa etiam difficilior interpretatu factus est. Omisso usu cotidiano, qui "nullius regulae sine exceptione" opinione nititur, brocardus extremis verbis carens novum sensum recepit inter eos, qui conloquendi seque gerendi mores tractant. Linguam vernaculam (vel sermonem patrium, ut voluerunt antiqui) nemo nostrum e grammaticorum libris discit sed per vivae vocis exempla sibi adsumit. Loquendi scientia quam per exempla adsumpsimus plerumque normis regulisque tacitis nituntur, quae conscientiam nostram fugient, quoad violatae erint ab aliquo qui falso — id est, exceptione facta — loquitur. Item res se habent in convictu humano et societate. Leges regulaeque, litteris non mandatae, quae quidem tamquam ex communi conventione observantur, praesertim ab ethnomethodologis tractatae sunt.[4] Si conlocutor vultum tuum vitat, si maiore quam opus est voce te adloquitur, si faciem suam solito propius a te admovet, ex his exceptiunculis eum intellegis mores quosdam tacitos violare.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Cic. Pro Balbo 32.
- ↑ Haec principalis et celeberrima forma brocardi fuisse videtur, sed nonnumquam "exceptio probat regulam in casibus non exceptis" vel etiam "exceptio figit regulam in non exceptis" dictum est.
- ↑ Maclean (2008: 33).
- ↑ Heritage (1992); Goffman (2008).
Nexus interni
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Goffman, Erving: Interaction Ritual. Essays on Face-to-Face Behavior. 4th pr. New Brunswick, NJ: Aldine Transaction, 2008. [Editio prima, 1967.]
- Heritage, John: Harold Garfinkel and ethnomethodology. Cambridge: Polity Press, 1992.
- Maclean, Ian: Expressing nature's regularities and their determinations in the Late Renaissance. Natural law and laws of nature in early modern Europe. Jurisprudence, theology, moral and natural philosophy (Lorraine Daston & Michael Stolleis, editores), 29-44. Ashgate, 2008.