[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Mario Kart Wii

E Vicipaedia
Logo de Currus Marii Wii
Rotam instrumentum pro Wii Remote

Mario Kart Wii (Latine sit Currus Marii Wii), est ludus televisificus vehendi creatus editusque a Nintendine anno MMVIII. Ludendus est consola lusoria appellata Nintendinis Wii. Est sexta editio Currus Marii seriei. Multi iudices laudaverunt Currum Marii Wii, et cuius plures exemplares venditi sunt ullo alio ludo televisifico vehendi.

Modus Ludendi

[recensere | fontem recensere]

Modus ludendi Currum Marii Wii est simillimus suis praecursoribus; aurigae eligunt personas Marii Seriei et certant inter se in variis curriculis, alii novi, alii veteres. Genus quod luditur frequentissime est "Modus Versi", in quo aurigae contendunt ut sint primi. Praecipuae arcae sparguntur per curriculum quae suppeditant res iuvandi aurigis. Haec sinunt aurigas aut impedire competitores aut amplificare suas velocitates. Alii optiones ludendi sunt: "Grande Praemium", in quo una auriga certat superare competitores qui temperati sunt a computatro in quattuor curriculis quae praestitutae sunt; "Modus Proelii", in quo aurigae certant expellere suos competitores; "Temptationes Temporis", in quo auriga temptat perficere quam celerrime.

Currus Marii Wii etiam introduxit multas vicissitudines, exempli gratia: habet plures personas praecursoribus (XXVI in toto, cum duo Mii personis, quae sinunt aurigas uti simulacris quae fecerunt) et novus modus temperandi motu (Wii Rota). Auxit numerum aurigarum ab octo ad duodecim, quarum quattuor possunt esse homines et reliquae quae temperatae sunt a computatro. Currus Marii Wii etiam addidit nova res iuvandi (quarum multae depictae sunt in aliis ludis televisificis Marii Seriei), exempli gratia: Magnus Boletus, qui amplificat magnitudinem aurigae et sinit eum opprimere competitores brevi tempore; Nimbus Fulminis, qui magnitudinem aurigae minuet si non potest transferri alii aurigae. Alia vicissitudo est optio eligendi birotas pro curru cum quattuor rotis.

Multae Aurigae per Interrete

[recensere | fontem recensere]

Aurigae etiam possunt certare inter se per interrete, appellatum Wi-Fi Modus. Aurigae possunt ludere cum aut amicis aut peregrinis qui habitant diversa loca mundi. Non sunt competitores qui temperati sunt a computatro, sed duodecim homines qui possunt ludere pro quattuor. Dexteritas aurigae aestimatur "Versu Gradu", quae crescit vincendo et amittendo minuit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]