[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Lingua Ligustica

Latinitas bona
E Vicipaedia
Vestis cum inscriptione linguae Ligusticae: Genuensis sum

Lingua Ligustica est lingua Galloitalica e variis dialectis constans, adhibita a decrescente populi portione in Liguria, in quibusdam partibus Pedemontii meridiani, in pusilla parte Aemiliae occidentalis, in parvis plagis Francogalliae inter meridiem et orientem solem spectantis, in quadam plaga Corsicae meridionalis, in Herculis Monoeci Portus Principatu atque in pusillo regionis Sardiniae territorio. Est autem consociatio privato incepto orta, nomine Academia Ligustica Furfuris, quae praecipuam operam linguae Ligusticae tutandae dat.

Clarus actor, qui in spectaculis suis Lingua Ligustica loqui solebat, fuit Gilbertus Govi.

Nexus interni