[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Iugum Zangezuricum

E Vicipaedia
Halidzor vicus Armeniae in iugo Zangezurico

Iugum Zangezuricum[1] (Armenice Զանգեզուրի լեռնաշղթա, Atropatenice Zəngəzur silsiləsi) est iugum montanum Caucasi Minoris, quod in Armenia et in confinio eius cum Naxuana regione Atropatenae situm est. A divortio aquarum fluminum Terteris et Arpae ad meridiem usque ad vallem Araxis fluminis extensum est. Ab oriente planities montana Carabachiana iugo adiacet. In Irania iugum Karadagh iugi Zangezurici continuatio est. Mons Kaputdžuch iugi altissimus est (3904 m). Declivia iugi meridionalia et occidentalia arduiora sunt, orientalia lente ad vallem Vorotanis fluminis descendunt.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 39°9′0″N 46°0′0″E • GeoNames
  • Iugum Zangezuricum in Encyclopaedia Sovietica magna (Russice)