Infectio nosocomialis
Infectio nosocomialis est quaeque in valetudinario aut gerusia parta infectio, quae, postquam contaminatus admissus est, 48 horae vel postea adoritur. Cum haec foris per homines contagiosos vel res infecta in institutum perventa, verum tamen cura sanitaria sociata videatur. Infectiones imprimis pneumonia, tractus urogenitalis, sanguinis metuuntur, saepissime bacteriis causa. Magno infectionum numero nosocomalium pondus civitatum praepotens est. Crescentia sunt pericula aegrotorum resistentiis undecumque bacterialibus. In curae sanitariae institutis ergo infectionem nosocomialem praeveniens munus primus exstat, praecipue per hygienem et sterilisationem et isolationem et digitabula adhibentes. Contemnens naturae contagiosae ad damnum maximum porrigat.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nosocomialis de verbis Graecis νοσοκομεῖον, valetudinarium, vel νοσο-, morbus et κομεῖον, curare, derivatur.
Historia
[recensere | fontem recensere]Ab anno 1841 Ignatius Semmelweis, tunc medicus obstetricius, Hungarius in valetudinario maternitatis Vindobonensi laborabat. Illic tantas matres ex febri puerperali mortuum esse perturbatus fuit. In collocatione sua namque studentibus medicinae puerperiorum cura demandabatur. Deinde gradus mortalitatum cum collocatione vicina, ubi modo obstetrices studentes laborabant, comparavit (vid. fig.). Profecto exploravit, ut propriae collocationi cum studentibus medicinae vicies tanto amplius matrum mortuae fuerint. Paulo post studentes medicinae cadavera praeparavisse prompsit, ideo eosdem organismos (bacteriales) undique de cadaveribus uspiam per studentes medicinae usque ad matres transgredi suspicatus est. Proprii valetudinarii comparatione cum Eblanensi velut postremo morte vulnere exiguo Iacobi Kolletschka[1] modum hygienae commutari deduxit. Iam usque ad annum 1847 solum manibus lavantibus chloro multitudo infectionum de centesimis viginti ad centesimas duo minuit.
Nexus interni
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Die 13 Martii 1847. Vulnus digiti cultro chirurgico contagioso factus est.
- ↑ Palavutitotai N, Jitmuang A, Tongsai S, Kiratisin P, Angkasekwinai N (2018). "Epidemiology and risk factors of extensively drug-resistant Pseudomonas aeruginosa infections". PLoS One 13 (2): e0193431
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Center for disease control: situs interretialis.