[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Interpres

E Vicipaedia
Georgius Chapmanus sicut in frontispicio The Whole Works of Homer (1616) depingitur.
Mahmoud Abbas et Barack Obama per interpretem modo consecutivo utentem conloquuntur.

Interpres, vel metaphrastes, est qui sermonem aut orationem aut gesticulationem intellegibilem reddat inter duas vel plures partes, quae diversis linguis utuntur. Interpretis est igitur internuntium esse, qui in aliquo negotio agendo aliave re explananda medium se interponit. Officia interpretis et translatoris,? quamquam ambo ad convertendas linguas referuntur, hoc differunt, quod interpres saepissime loquendo, translator autem scribendo, munere suo fungitur. Quod munerum discrimen in multis linguis primum post secundum bellum mundanum factum esse videtur.

De officiis interpretis

[recensere | fontem recensere]

Re vera munera interpretis non solum ad linguas convertendas pertinent sed de multiplicibus interpretandi officiis agitur, quae quidem ab hoc uno profecta sunt: in aliqua arcana vel parum intellecta re dilucidis verbis exponenda se medium interponere. Quae res parum intellectae explanationeque egentes in his fere consistunt:

  • Prout fulgura[1] aliaque ostenta de caelo facta [2] intelleguntur esse signa futura indicantia, interpretis est horum prodigiorum et portentorum arcana proferre et explanare hominibus, quorum non mediocriter interest scire ea, quae eventura sunt. Item qui voluntatem divinam aperit sive hominis ore enuntiatam, sicut oraculum, sive alio modo ostentam, sicut significationes chartularum tarot, interpres appellari potest.[3]
  • Leges[4] et poetarum carmina[5] itemque varia narrata admirabilia, sicut somnia,[6] sunt textus, qui saepe interpreti sunt aperiendi et explanandi.
  • Interpretis est etiam medium se interponere in tuendo aliquo alterius utrius partis commodo. Talibus in rebus interpres est, qui alteri parti denuntiet, qua condicione pactum aliquod fieri possit,[7] vel sim.

Iam Graeci et Romani antiqui impendio interpretibus usi sunt cum exteris nationibus agentes.[8] Hac in commentatione de linguarum, et quidem orationum diversis linguis habitarum, interpretibus tractatur, quippe qui soli hodie institutione professionali fruantur.

De interpretandi modis

[recensere | fontem recensere]

Interpretes orationum duobus potissimum modis partes suas peragunt. Alii enim versionem in ipso temporis articulo faciunt, quae interpretatio simultanea appellari potest, alii autem interpretatione consecutiva utuntur.

Modus simultaneus

[recensere | fontem recensere]

Hic interpres—usitate de duobus saltem interpretibus agitur, quorum unus interpositis 30 maxime minutis in vicem modo curam agit, modo quiescit—simul atque orator suum circuitum verborum dixit, interpretationem ilico subiungit. Quia eodem fere tempore auscultatio, interpetatio, pronuntiatio fiunt, praetereaque expositio rerum difficilium argutiis oratoriis saepe involuta est, opus est institutione animum et mentem conformanti, quae studia linguistica usui et exercitationi misceat.

In conventibus magnis inter gentes habitis interpretes contionales in cellis silentiosis separatim sedentes auscultabulis et microphonis utuntur. Constat quidem in interpretandis linguis gesticulatoriis visibilitatem necessariam esse. Sunt etiam interpretes mutuarii, qui in iudicio, officio sociali, sede profugorum, telonio, valetudinario diversarum linguarum locutoribus subveniunt.

Modus consecutivus

[recensere | fontem recensere]

Interpretatio consecutiva nihil poscit nisi notabulum, in quo interpres adnotationes suas scribat. Qui enim commoda et moderata portione orationis audita suam conficit interpretationem summamque orationis cum altera parte communicat. Interdum, priusquam interpres vice sua ex notationibus recitet, oratio alterius partis tota audietur.

Nexus interni

  1. Cic., Div. 1.12.
  2. Cic., Div. 2.44.
  3. Ephemeris 2008.
  4. Cic., Top. 1.
  5. Cic., Div. 1.18.
  6. Cf. Cic., Div. 1.46.
  7. E.g., Liv. 21.12 "Alorcus ... se pacis eius interpretem fore pollicetur."
  8. Snellman 1914-1919; Klingmüller 1916; Rotolo 1972; Lochner von Hüttenbach 1979; Rochette 1995.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Hermann, Alfred. 1956. Dolmetschen im Altertum. Ein Beitrag zur antiken Kulturgeschichte. Monaci: Verlag Dr. Günter Olzog.
  • Klingmüller, Fritz. 1916. Interpres. RE IX: 2, 1708-1709.
  • Lochner von Hüttenbach, Freiherr Fritz. 1979. Bemerkungen zur sprachlichen Heterogenität im Altertum. Grazer linguistische Studien 9: 65-78.
  • Rochette, Bruno. 1992. Grecs et Latins face aux langues étrangères. Contribution à l'étude de la diversété linguistique dans l'antiquité classique. Revue belge de philologie et d'histoire 75: 5-16.
  • Rotolo, V. 1972. La comunicazione linguistica fra alloglotti nell'antichità classica. Studi classici in onore di Q.Cataudella, I: 395-414. Catane.
  • Snellman, W.J. 1914-1919. De interpretibus Romanorum deque linguae Latinae cum aliis nationibus commercio. Lipsiae.