[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Haschim Chalid al-Atassi

E Vicipaedia
Hashim Al-Atassi anno 1936

Haschim Chalid al-Atassi (natus ignoto die anno 1875 Emesae, ibidem mortuus die 5 Decembris 1960) vir publicus Syriae fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Al-Atassi anno 1920 praeses ministrorum atque ter praeses Syriae fuit: Ab anno 1936 ad 1939, ab 1949 ad 1951 atque ab 1954 ad 1955.

Administratio prima

[recensere | fontem recensere]

Foedere cum Francia, quae post primum bellum mundanum Syriam civitatem administrabat signato atque suffragio libero habito al-Atassi die 21 Decembris 1936 primus praeses Syriae electus est. Die 7 Iulii 1939 a magistratu se recessit, quod Francici regionem Hatay Turciae dederunt. Bahij al-Khatib, socius Francorum, eius successor factus est.

Administratio secunda

[recensere | fontem recensere]

Die 15 Augusti 1949 motu militum facto al-Atassi iterum praeses factus est. Die 2 Decembris 1951 a magistratu se iterum recessit, quod Adib asch-Schischakli dux militum dictator se gerebat.

Administratio tertia

[recensere | fontem recensere]

Schischakli anno 1954 deposito al-Atassi die 28 Februarii tertio praeses factus est et ad diem 6 Septembris 1955 magistratum summum Syriae duxit. Shukri al-Quwatli libero suffragio populi eius successor electus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]