[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Hortus Rennsteig

E Vicipaedia
Introitus cum ostiolis.
Tabula commemorativa de constructione.

Hortus Rennsteig (Theodisce Rennsteiggarten) est hortus botanicus cum floribus montanis apud Oberhof in Circulo Schmalkalden-Meiningen haud procul a semita Rennsteig situs. Agitur de viridario florum et plantarum Alpinarum in Germania maximo quoad varietatem. ubi visitatores in mundum montanum mirabilem introducuntur.

Hicce hortus annis inter 1970 et 1976 institutus est, cum et postea augeretur et emendaretur. Praeter res periegeticas complexus omnis dicatus est exploratoribus et documentatoribus.

Spatianti in semita principali unius chiliometri, quae et mancis apta sit, plantas admirari licet; talem varietatem et pulchritudinem alicubi habueris ipse altissimos montes peragrans. Denique infantibus licet argumenta multa varia detegere ludendo et gaudendo. Plantarum quattuor milia ex omnibus montibus Europae, Asiae, Americarum meridianae septentrionalisque, Novae Zelandiae et Regionis arcticae offeruntur circa monticulum Pfannstalkopf (868 metrorum), quia condiciones speciales microclimaticae in isto loco bene simulari possunt. Praetera amici hortorum lapideorum superexultant in natura ambienti florenti atque lapidosa: nonnullas plantas vel ipse emere potes.

Maxima cura animadvertitur ut maneat aspectus plantarum naturalis. Circumiecta plantarum orginalia quam optime reconstruuntur harmonia hortorum servata. Tempore inter Aprilem exeuntem et Novembrem ineuntem portae clausae sunt; alias proponitur saepius visitatio ut mutationes in anni cursu bene observari possint.

Rennsteiggarten

Collectiones

[recensere | fontem recensere]

En sectiones in specierum quattuor milibus in horto isto: Acinos alpinus, Adonis vernalis, Androsace carnea, Androsace helvetica, Aquilegia formosa, Arctostaphylos alpina, Calceolaria darwinii, Callianthemum anemonoides, Caltha howellii, Campanula barbata, Cornus canadensis, Cypripedium calceolus, Daphne arbuscula, Daphne blagayana, Dianthus glacialis, Eryngium alpinum, Fritillaria meleagris, Gentiana asclepiadea, Gentiana lutea, Gentiana occidentalis, Gentiana verna, Globularia cordifolia, Helichrysum bellidioides, Incarvillea mairei, Lilium bulbiferum, Lilium carniolicum, Lilium oxypetalum, Meconopsis integrifolia, Ramonda nathaliae, Rhododendron camtschaticum, Rhododendron ferrugineum, Salix hylematica, Soldanella alpina, Teucrium montanum, Thalictrum aquilegifolium, Thymus doerfleri et Tulipa montana.

Res oblatae visitantibus

[recensere | fontem recensere]
Visitatores grati anno 1984

Hortus noster ad excursiones invitat et Thuringienses et peregrinos, quippe qui et senioribus et mancis facillime adiri potuit obstaculis omnibus ablatis. In hebomadarum finibus prata magni aestimantur cum speculis et locis ad prandium sumendum cum familiaribus. Infantibus areae ludorum septem dantur, quominus et hic aspectus naturales absint: verbi gratia apud pyxidem nauticam cum horologio solari. Instrumenta lusoria autem classica (cistae arenosae, areae lubricae, monticuli artificiales) omnino desunt, itaque felix mixtio inter disciplinam de naturali historia et gaudium in corporibus movendis fit.

Ecce elenchus cum rebus mirabilibus quae in horto inveniuntur:

  • speculae variae ad montem Pfannstalkopf et ad regiones meridionales Silvae Thuringiensis necnon a loco Regenbergblick usque ad vallem Pfanntal et stationem ferriviariam Oberhof
  • observatio ex propinquo plantarum rararum limosarum, quae alias solummodo in regionibus totius orbis protectis aspici possint
  • stationes septem cum areiis lusoriis naturalibus
  • expositiones captantes et multitudo foliorum plictilium coloratorum in centro informationum et domu centrali in cooperatione cum organizatione Naturpark Thüringer Wald
  • observatorium plantarum centrale in lautumiis pristinis
  • loci repositorii in horto, e.g. in casis commodis ligneis
  • venditio plantarum in introitu
  • quaestuum veterum praesentatio: e.g. in tumulo lignorum carbonandorum qui in situ originali invenitur
  • placentae traditionaliter confectae in taberna coffearia Enzian
  • dies cum argumentis variis, e.g. de plantis medicinalibus, drogis, botulis; festum florarum; festum autumnale cum musicis et fabris

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]