Franciscus Huber
Franciscus vulgo François Huber (natus die 12 Iulii 1750 Genavae, mortuus die 22 Decembris 1831 Lausonii) zoologus Helveticus fuit. Istum virum vulgus Huber des abeilles nominare solebat namque apiculturam et operas mellificibus datas promovebat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Filius politici, militis, iuristae atque artificis Ioannis Huber in urbe natali apud Carolum Bonnet studia fecit. Anno 1776 autem Mariam Amatam Lullin in matrimonium duxit qui Priniaci (Pregny) in Pago Genavensi habitarent.
Franciscus vitae apiariae studiis vacabat, qui adulescens morbo confectus aetate XXIII annorum omnino aspectum amiserat. Luminibus captus cum famulo Francisco Burnens et uxore experimenta facere pergebat. Illorum erat apium observatio in alvo quadam vitrea, quae explicari potuit.
Gloria Francisci Huber crevit postquam opus Nouvelles observations sur les abeilles (1792; editio altera, Lutetiae/Genavae 1814) edidit. Una cum Ioanne Senebier de seminibus pullulantibus res exaravit.
Huber cum aliis sodalitatem "Société de Physique et d'Histoire Naturelle" condidit. Ex anno 1813 frater extraordinarius Academiae Scientiarum Francicae declaratus est. Augustinus Pyramus de Candolle in eius honorem speciem arborum quandam vocavit, Huberia burma.
Filius Ioannes Petrus Huber autem studia valde similia peregit in observandis bombis, tenthredinidis, scarabaeis, formicis. [1] Insuper eum libros patrios imagunculis explanatoriis ornare atque augere iuvabat.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Nouvelles observations sur les abeilles. Barde Manget, Genava 1792; doi:10.3931/e-rara-22653 editio altera hic legi potest.
- Manuel pratique sur la culture des abeilles. Lutetiae 1796.
- cum Ioanne Senebier: Mémoires sur l’influence de l’air et de diverses substances gazeuses dans la germination de différentes graines. J.J. Paschoud, Genavae 1801.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscum Huber spectant. |
- René Sigrist: "Huber, François", apud: Dictionnaire historique de la Suisse, (hic in interreti[nexus deficit])
- versio Anglica palmarii de apicultura scripti
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ecce eius opera: Recherches sur les moeurs des fourmis indigènes (Lutetiae 1810), Observations on several Species of the Genus Apis, known by the Name of Humble-bees, and called Bombinatrices by Linnaeus (Londinii 1801).