[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Erechtheus

E Vicipaedia

Erechtheus (Graece Ἐρεχθεύς) in mythologia Graeca fuit sextus Athenarum rex, Pandionis et Zeuxippae filius. Praeclarissimum in Acropoli templum Erechtheion ab illo nominatum est, et ipsi Athenienses poetice Erechtidae (hoc est Erechthei filii) appellabantur.[1] Cum Eleusinii fines Athenienses hostiliter invaserunt, Erechtheus ut victoriam a deis impetraret filias suas immolavit. Victor quidem fuit, sed Posidon filii Eumolpi mortem vindicavitː deus tridente terram aperuit quae regem Erechtheum voravit.[2] Cecrops frater ei successit. Haec fabula tragoediae Euripideae argumentum praebuit. In cultu Erechtheus Posidoni adsimulatus est et saepe cum Erichthonio terra nato confunditur.

De Hygini narratione et Ovidii variationibus

[recensere | fontem recensere]

Mythographus Hyginus ab Euripide hoc aberrabat quod Erechtheum a Iove Neptuni rogatu fulminatum esse voluit. Sic narrabatː

Erechtheus Pandionis filius habuit filias quattuor, quae inter se coniurarunt si una earum mortem obisset ceterae se interficerent. In eo tempore Eumolpus Neptuni filius Athenas uenit oppugnaturus, quod patris sui terram Atticam fuisse diceret. Is uictus cum exercitu cum esset ab Atheniensibus interfectus, Neptunus ne filii sui morte Erechtheus laetaretur expostulauit ut eius filia Neptuno immolaretur. Itaque Chthonia filia cum esset immolata ceterae fide data se ipsae interfecerunt; ipse Erechtheus ab Ioue Neptuni rogatu fulmine est ictus.

Secundum Apollodori bibliothecam[3]nomina filiarum fuere Procris, Creusa, Oreithyia, Chthonia. In tragoedia Euripidea Ion Creusa quae admodum infans adhuc erat sola immolationi sororum superfuit.[4] Econtra, Ovidius, qui traditionem diversam sequebatur, Procridem Cephalo, Oreithyiam Boreae uxorem dedit.[5] Ergo sola Chthonia restabat, quae immolaretur ut ipsum nomen portendebat (Graece χθὠν = terra). Ita si Ovidio credimus sororum coniuratio ne fieri quidem potuit. Adeo poetis fabulas mythologicas, prout eis expediebat, quoquoversus flectere licebat. Quattuor quoque filios mares Erechtheo adsignabant,[6], Praxithea uxore natos.

  1. Sophocles, Aiax 202 et Antigone 982. Aristophanes, Equites 1015 et 1050. Euripides, Medea 824 et passim in aliis operibus. Demosthenes, In Midiam 52. Ovidius, Metamorphoses VII.430.
  2. Euripides, Ion 277-282
  3. III.15.1.
  4. Versus 279-80.
  5. Metamorphoses VI.275-282. Cf Plato, Phaedrus 229b-c.
  6. Ibidem versus 679.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]