[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Elias Sârbu

E Vicipaedia
Wikidata Elias Sârbu
Res apud Vicidata repertae:
Elias Sârbu: imago
Elias Sârbu: imago
Nativitas: 26 Maii 1950; Obreja
Patria: Romania

Familia

Coniunx: Mariana Sârbu
Proles: Daciana Sârbu

Elias (Dacoromanice Ilie) Sârbu (natus die 26 Maii 1950 in Ciuta communi in Caraş-Severin circulo) vir publicus Dacoromanicus est.

Uxorem duxit atque filiam Dacianam habet, quae Victori Pontae nupsit.

Sârbu ad annum 1975 apud Universitatem Lucian Blaga Cibiniensem theologiae studebat et ad annum 1998 apud Universitatem Craiovensem oeconomiae. Annis 1976 - 1981 professor et director seminarii teologici Caransebeș fuit. Deinde ad annum 1991 fiscum Metropolitae Banatensis administravit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Sârbu, sodalis factionis PSD a die 28 Decembris 2000 ad usque 14 Iulii 2004 minister agriculturae in consilio ministrorum Hadriani Năstase erat. Anno 2004 senator electus est et ad hunc diem manet. Anno 2008 etiam breve tempus praeses senatus erat. A die 22 Decembris 2008 usque ad 1 Octobris 2009 in consilio ministrorum Aemilii Boc etiam minister agriculturae erat. Anno 2014 corruptionis atque abusus magistratus accusatus est[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]