[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Discobolos

Latinitas bona
E Vicipaedia
Discobolos Lancellotti, exemplum Romanum, circa 120 a.C.n., palatium Massimo alle Terme

Discobolos[1] est una e celeberrimis Antiquitatis statuis. Generaliter a Myrone Eleuthere, sculptore Athenaeo Vi saeculi a.C.n., factus esse censetur. Discum iacientem athletam repraesentat. Myro, artifex primi classicismi, praeclarus erat propter athletarum simulacra, quod explicat cur Discobolon eius opus esse putetur; praeterea, Plinius Maior in Naturali historia statuae mentionem facit, inter recensionem Myronis operum[2].

Prima statua nudum et imberbem athletam repraesentat, fixum dum ad discum iacendum se parat. Caput ad latus versum est. Motio in laterali latitudine deplicatur, quasi duabus mensuris res exponatur (quod est praeclassicismo proprium). Confectio geometrica et theorica est. Nam pectoralium ora linearis est, et musculi plasticis harmonicisque formis compositi sunt. Vir, quamquam in media contentione, impassibilis apparet, specie serenus et inaffectatus. Palpebrae graves, nasus rectus, os carnosum vixque apertum, maxilla crassa, mentum firmum est. Vultus ad ideam conformis effectus est ut imago intemporalior videatur.

Originalis ex aere statuta perdita est. Modo marmorea imperialis aetatis exempla relicta sunt. Quorum praeclarissimum est Discobolos Lancellotti, qui simillimus ac originalis esse existimatur. Opus in monte Esquilino XVIIIo saeculo patefactum est et familiae Massimo, Massimo Lancelotti post vocatae, venditum est.IIo saeculo Antoninis regnantibus factum est. In pinacotheca nunc invenitur palatii Massimo alle Terme, partis Musei Nationalis Romani, Romae. Aliud celebrum exemplum, in eodem museo expositum, est Discobolos Castelporziano, mutilatum (caput deest), in homonymo vico anno 1906 patefactum, inter imperialis aetatis villae ruinas. Quod exemplum volumina realisticius praesentat, et technicos progressus qui inter Graecum classicismum et Romanum imperialem artem occurrerunt denotat.

In cultura Graeca

[recensere | fontem recensere]

Verbum discobolos evenit e lingua Graec antiqua δισκοβόλος / diskobolos, « disci iaculator ». Graecus discus erat planus circulus e lapide vel aere, circa 20 cm diametro, magis quam 20 kg pondere. Non dissimilis ac discobolos, citari potest discophorus: detensus athleta, discum manu tantum tenens.

Statua discoboli in 2 euronum nummo commemorativo a Graecia impresso, Athenarum anni 2004 Olympiorum gratia. Discobolos enim notissima Myronis Eleutheres opera est.

  1. Verbum "discobolos" in dictionnario www.prima-elementa.fr (Francogallice)
  2. Plinius Maior, Naturalis Historia, 34, 57. Legere potes apud penelope.uchicago.edu (Latine)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni