[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Butyrum

E Vicipaedia
Butyrum
Floris van Schooten

Butyrum est lacticinium flore lactis agitato confectum. In loco olei adhibetur. Paene semper ex lacte bubulo fit, cum ex aliis lactibus fieri potest. Si est frigidum, butyrum solidum est, sed etiam tepidum mollissimum fit, et a 32–35 °C (90–95 °F) omnino liquidum. Colore a candido usque ad aureum variat, sed nonnumquam tincturis flavis coloratur.

Apud Graecos et Romanos, butyrum raro in usu erat, sine dubio tempestatis regionis Mediterraneae causa; butyrum enim suffusum esse soluisset? et citissime putruisset. Barbari autem septemtrionales, praesertim Thraces, Germani, Celtae butyrum diligebant. Butyrum etiam in oriente saepe adhibebatur, sed ibi sine dubio erat in forma clarifacta, sicut genus solitum Indiae huius aetatis, ghee[1] dictum.

Acidum butyricum in butyro rancido producitur.

Vocabulum a βούτῡρον voce Graeca provenit, quae certe 'bubulum caseum' significare videtur, sed sunt qui credant figuram Graecam esse ipsam a lingua Scythica vel alia depromptam.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Fontes antiquiores
E lacte fit et butyrum, barbararum gentium lautissimus cibus et qui divites a plebe discernat. plurimum e bubulo — et inde nomen —, pinguissimum ex ovibus fit et caprino, sed hieme calefacto lacte, aestate expresso tantum, crebro iactatu in longis vasis angusto foramine spiritum accipientibus sub ipso ore alias praeligato. additur paulum aquae, ut acescat. quod est maxime coactum, in summo fluitat;
cognitio ac usus, quia ad Graeco sero pervenit, nec nisi per barbaras nationes, hinc in nomine ei assignando minus accurate fuisse videntur; bubulum caseum illud vocando, haec enim propria vocis notio est.
  1. Confer exemplum extractum e sitū interretiali ca.opentran.net, ubi dicitur "Sicut quivis butyrum clarificatum, ghee fere totus ex pinguibus componitur, 62% quorum ex adipe saturatioribus constat.".

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad butyrum spectant.