[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Brendanus Navigator

E Vicipaedia
Wikidata Brendanus Navigator
Res apud Vicidata repertae:
Brendanus Navigator: imago
Brendanus Navigator: imago
Nativitas: 486; Fenit
Obitus: 575; Annaghdown
Patria: Hibernia

Memoria

Sanctus (feriae die 16 Maii)

Sanctus Brendanus Navigator (natus ad Litus Ly circa annum 484; Clonfertiae anno 578 mortuus) fuit abbas Hibernicus, qui sapiens multas ecclesias et monasteria nonnulla condidit; dicitur et iter fabulosum ad insulas oceani incognitas fecisse, in Navigatione sancti Brendani descriptum. Eius memoria die 16 Maii colitur.

Prope ad An Fhianait, Litoris Ly portum, Brendanus natus est. Ab Erco Slanensi sancti Patricii socio baptizatus est. Dicitur lacte cervae, quae precibus Erci auditis sua sponte ad homines advenit, Brendanus nutritus est. Sanctae Itae discipulus Brendanus quinque annos fuit. Ardati cellas construxit, et vitam monasticam egit; inde in navigationem suam celebrem profectus est. Cum revertisset, permulti discipuli ad Brendanum convenerunt, et multa monasteria his locis aedificata sunt. Postea alia itinera multa fecit: in Tuadhmhumhain, in Cambriam, in Ionam insulam sanctam, ubi cum sancto Columba collocutus esse dicitur, et per Hiberniam totam, ubi multos baptizavit multasque ecclesias et abbatias condidit, quarum Clonfertiensis notissima est; ibi et mortuus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  • Deutsche Biographie • Store norske leksikon •