[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Apologia Socratis (Xenophon)

Latinitas bona
E Vicipaedia


Apologia Socratis (Graece Άπολογία Σωκράτους) est opusculum breve ab Atheniense Xenophonte de damnatione morteque magistri sui Socratis anno incerto[1] conscriptum. In quo libro Xenophon refert quosdam sermones Socratis ante iudicium vel etiam post damnationem anno 399 a.C.n. habitos, necnon summarium eius orationis apud iudices. Quibus dictis referendis, cupit in primis lectori ostendere Socratem ideo pro iudicibus superbe et audacter loquentem[2] quia tempus idoneum moriendi sibi iam adesse existimabat, certe indignis precibus senilem vitam non esse petendam. Ita enim a daemone suo monebatur.

Duae res praecipue Xenophonti cordi fuisse videntur: primo ne memoria Socratis ab eis irrideatur qui dicebant, si vere Socrates a deis praeter ceteros amatus esset, praemonitum fuisse a daemonio suo de eventu iudicii, ita ut cavere posset; item ab eis qui dicebant ridiculum esse persuadendi magistrum Socratem, qui ne iudicibus quidem et populo Atheniensi persuadere potuit ut eum virum bonum esse crederent atque absolverent. Quocirca maluit adfirmare Socratem scientem et volentem mortem praetulisse, consentiente daemonio suo.

Plato quoque de eadem re et sub eodem titulo librum longiorem et magis elaboratum edidit. De quo vide Apologiam Socratis.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
  1. Coniecturae diversae editae sunt: Delebecque inter 385 et 382 a.C.n., Ollier verisimilius circa 393/392 a.C.n., alii aliter. Verisimile non nimis diu post mortem Socratis hunc libellum compositum esse.
  2. Quod Xenophon quidem appellat "μεγαληγορία".