[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Alcuinus

E Vicipaedia
Rabanus Maurus (ad sinistram), comitatus ab Alcuino (in medio), porrigit opus Otgaro, archiepiscopo Moguntiaco.

Flaccus Albinus Alcuinus (vulgo Alhwin vel Alchoin) in Northumbria natus circa annum 735; in urbe Turonum mortuus die 19 Maii 804) fuit philosophus, doctor et theologus Anglicus. Plurima poemata, epistolae, opera de grammatica et theologia scripsit. Ei etiam Propositiones ad Acuendos Iuvenes attributae sunt.

Alcuinus ortus est e nobili Eboraci gente. Illic in schola clara ecclesiae eruditus celeriter magister factus est. Post multum dubietatis demum ad curiam Caroli Magni exoratus est. Hic Caroli scholam rexit induxitque consilium manuscriptorum transcribendi, quamobrem aetas Renascentiae Carolinae floruit.

De eo scripsit Eginhardus:

Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Britannia Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem et rhetoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur.
Eginhardus, Caroli Magni vita, 25.

Epitaphium Alcuini

[recensere | fontem recensere]
Hic, rogo, pauxillum veniens subsiste, viator.
et mea scrutare pectore dicta tuo,
ut tua deque meis agnoscas fata figuris:
vertitur o species, ut mea, sique tua.
quod nunc es fueram, famosus in orbe, viator,
et quod nunc ego sum, tuque futurus eris.
delicias mundi casso sectabar amore,
nunc cinis et pulvis, vermibus atque cibus.
quapropter potius animam curare memento,
quam carnem, quoniam haec manet, illa perit.
cur tibi rura paras? quam parvo cernis in antro
me tenet hic requies: sic tua parva fiet.
cur Tyrio corpus inhias vestirier ostro
quod mox esuriens pulvere vermis edet?
ut flores pereunt vento veniente minaci,
sic tua namque, caro, gloria tota perit.
tu mihi redde vicem, lector, rogo, carminis huius
et dic: 'da veniam, Christe, tuo famulo'.
obsecro, nulla manus violet pia iura sepulcri,
personet angelica donec ab arce tuba:
qui iacis in tumulo, terrae de pulvere surge,
magnus adest iudex milibus innumeris.
Alchuin nomen erat sophiam mihi semper amanti,
pro quo funde preces mente, legens titulum.
Hic requiescit beatae memoriae dominus Alchuinus abbas, qui obiit in pace XIV. Kal. Iunias. Quando legeritis, o vos omnes, orate pro eo et dicite : Requiem aeternam donet ei dominus. Amen
– Alchuini epitaphium
  • "potius animam curare memento, quam carnem, quoniam haec manet, illa perit."

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия •
Vide Alcuinus apud Vicifontem.