[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Aegisthus

E Vicipaedia
Aegisthus ab Oreste et Pylade in vaso antiquo occisus.

Aegisthus in mythologia Graeca est filius Thyestis Pelopiaeque eius filiae. Hoc incestum Thyestes secundum Apollinis oraculum commiserat qui vindicatorem sibi ita procreaturum pollicitus erat[1]. Nam ob seriem nefandorum scelerum Thyestidae et Atridae mutuo et atroci odio agitabantur. Aegisthus ipsum Atreum, a quo educatus erat, necavit. Cum autem Atrides Agamemnon, Mycenarum rex, Troiam bellandi causa profectus esset, Aegisthus Clytaemnestram eius uxorem seduxit. Agamemnon, cum in patriam rediit, ab Aegistho dolo occisus est, qui septem proximos annos regnavit. Quibus peractis Orestes, filius Agamemnonis, sorore Electra instigante, patrem ultus est. Quae fabula, iam in Odyssea narrata, argumentum multis tragoediis tam antiquis quam hodiernis praestitit.

  1. Seneca, Agamemnon 28-56 et 293-301.

Fontes antiqui praecipui

[recensere | fontem recensere]