[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Abbreviatio

E Vicipaedia

Abbreviatio est forma brevior longioris alicuius verbi aut dictionis ex pluribus verbis constantis. Cum de abbreviationibus sensu collectivo agitur, plurale tantum sigla (-orum)[1][2] praesto est.

Abbreviationes vel sigla in scribendo adhibentur; in recitando autem verba abbreviata plene pronuntiantur; exceptis quidem acronymis, quae saepe verborum modo pronuntiantur, sicut laser (light amplification by stimulated emission of radiation). Cum de aliis breviandi rationibus agitur, aliis verbis utendum est. Cum exempli gratia duas syllabas in unam corripimus (sicut prehendoprendo), de contractione vel correptione agitur. Qui se ex aliquo loco in alium quam brevissime conferre vult, compendio utitur. Rerum, quae libro quodam continentur, brevis expositio summarium vel breviarium vel epitoma vocatur.

Abbreviatio fit, cum verbi aut verborum reliquum post primam litteram absciditur, sicut c. ['codex'], a. d. ['ante diem'], e. g. ['exempli gratia'], q. e. d. ['quod erat demonstrandum'], S. P. Q. R. ['senatus populusque Romanus']). Sin autem aliquot litterae initio verbi conservantur, abbreviatio ante litteram vocalem fieri solet, sicut Kal. ['Kalendae'], resp. [responsum], Cic. ['Cicero']. Numerus pluralis ultimae litterae consonantis duplicatione fit, sicut coss. ['consules'], qq. v. ['quae vide'].

Nexus interni

  1. Iustinian. ep. ad antec. § 8: ut nemo audeat eorum qui libros conscribunt sigla in his ponere; Cod. Iust. 1.17.1.13: iubemus non per siglorum captiones ... eiusdem codicis textum conscribi. Eodem loco: nec haec etenim per specialia sigla numerorum manifestari, sed per litterarum consequentiam explanari concedimus. 1.17.2.22: sigla (bis), siglorum (bis).
  2. In Latinitate mediaevali etiam siglae, vide Du Cange sub voce siglae: "Singulariae literae, sic dictae litterae, quod singulae verbum componant."

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]