[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Cytaea (urbs)

E Vicipaedia
Wikidata Cytaea (urbs)
Res apud Vicidata repertae:
Cytaea (urbs): insigne
Cytaea (urbs): insigne
Civitas: Georgia
Locus: 42°16′18″N 42°42′20″E
Numerus incolarum: 147 900
Zona horaria: UTC+04:00
Situs interretialis
Nomen officiale: ქუთაისი, Кутаис

Gestio

Procuratio superior: Imerethia

Geographia

Superficies: 67.7 chiliometrum quadratum
Vide etiam paginam discretivam: Cytaea (discretiva).

Сytaea[1] (Georgiane ქუთაისი, Graece Κυταῖα) est urbs Georgiae secunda maxima, Imerethiae caput. Ad Phasim flumen sita est. Parlamentum Georgiae ab anno 2012 Cytaeae congreditur. Incolas 135 201 anno 2020 habet.

Colchorum caput hic fuit, et iam Aeetae urbem hic fuisse Graeci docti putabant[2]. Procopius de historia et nominibus urbis disserit[3]; tempore eius iam Lazi iam defenderunt. Saeculis a VIII ad XIII caput regni Abasgorum Cytaea fuit. Postea Georgiana facta est.

Via Bagrati Cytaeae
  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus, 1972, vol. 1, p. 621.
  2. Apollonii Argonautica, II 402; cf. Strabonis Geographica I 2, 39-40; Stephani Byzantini Ethnica s.v. Κυταῖα.
  3. De bellis IV 14.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 42°16′18″N 42°42′20″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Pleiades • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия