Crin Antonescu
Georgius Crin Laurentius Antonescu (natus die 21 Septembris 1959 Aegyssi) vir publicus Dacoromanicus et inter annos 2009-2014 praeses Factionis Nationalis Liberalis (PNL) erat.
Munus
[recensere | fontem recensere]Antonescu ad annum 1985 Bucarestae historiae studebat et deinde ad annum 1992 magister historiae operam dedit.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Antonescu ab anno 1990 sodalis factionis PNL est. Annis 1992 - 2008 legatus ad Cameram Legatorum et annis 1996/1997 et 2002 - 2008 praeses fractionis suae erat. Tum ad hunc diem senator Romaniae est, cuius praeses annis 2012 - 2014 fuit. Annis 1996 - 2000 administerium iuventutis et athletarum administrabat. Anno 2009 electionem praesidis contra Traianum Băsescu perdidit. Sed postquam anno 2012 Victor Ponta praeses ministrorum electus est, die 3 Iulii Antonescu praeses senatus electus est et, cum Ponta inimicum suum Băsescu senatu magistratu expellere iussit, praeses rei publicae pro tempore factus est[1]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus est[2], sed praeses ministrorum Victor Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[3]. Tamen die 28 Augusti Băsescu magistratum praesidis iterum suscepit.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- pagina candidati praesidis anno 2009 (Dacoromanice)
- Data Crin Antonescu in pagina Senatus Romaniae (Dacoromanice)
Notae
[recensere | fontem recensere]
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Romaniae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Romaniae | ||||
Bogdan Niculescu-Duvăz 1990 · Ioannes Moldovan 1991 · Georgius Angelescu 1992 · Alexander Mironov 1993 · Michael Sorin Stănescu 1996 · Crin Antonescu 1997 · Georgius Gingăraș 2000 · Monica Iacob Ridzi 2008 · Sorina-Luminița Plăcintă 2009 · Cătălin Baba 2012 · Ioannes Mang 2012 · Livius Pop 2012 · Catharina Andronescu 2012 · Nicolaus Bănicioiu 2012 · Gabriela Szabo 2013 · Elisabeta Lipă 2015 · Marius Alexander Dunca 2017 · Ioanna Bran 2018 · Bogdan Matei 2019 · Ionuţ Marianus Stroe 2019 · Carolus Eduardus Novak 2020 | |