Christianus Lindner
Patria: Germania
Nomen nativum: Christian Wolfgang Lindner
Familia
Proles: Martina Hessling
Christianus (Theodisce Christian) Lindner (natus Wuppertal in oppido 7 Ianuarii 1979) est vir publicus Germaniae factionis FDP.
Iuventus et munus
[recensere | fontem recensere]Postquam anno 1998 testimonium maturitatis adeptus est, Lindner ad usque annum 2006 Bonnae rebus politicis, iuri publico atque philosophiae studebat. Annis ab 1997 ad 2004, societatem divulgationis possidebat. Annis 2000 et 2001 etiam societatem computatrorum rexit, quae autem mox corruit. Anno ab 2021, Administer Foederalis Aerarii Publici electus est.
Cursus honorum
[recensere | fontem recensere]Lindner ab anno 1995 sodalis FDP est et ab anno 1998 inter rectores factionis Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae est. Annis ab 2000 ad 2009, Lindner legatus senatus terrae, annis ab 2004 ad 2010 secretarius generalis FDP huius terrae fuit. Anno 2009, primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Mense Decembri 2009, Guidone Westerwelle praeside factionis suadente, secretarius generalis totius factionis creatus est. Die autem 14 Decembris 2011, nuntiavit se ab hoc officio recessurum; postquam factio sua suffragia diversa perdidit.[1] Anno autem 2013, noniam legatus electus est, quod factio FDP minus quam 5 centesimas suffragiorum acceperat. Die 7 Decembris 2013, novus praeses factionis electus est, successor Philippi Rösler, qui post cladem acceptam candidatus non iam fuit.[2] Lindner die 24 Septembris 2017 legatus factionis suae ad Dietam Foederalem Germaniae electus est[3]. Die 25 Septembris 2017 Lindner etiam praeses fractionis eius Dietae Foederalis electus est[4].
Notae
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Christianum Lindner spectant. |
- Situs proprius (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in situ Dietae Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
Theodorus Heuss 1948 | Franciscus Blücher 1949 | Thomas Dehler 1954 | Reinholdus Maier 1957 | Ericus Mende 1960 | Gualterus Scheel 1968 | Ioannes-Theodericus Genscher 1974 | Martinus Bangemann 1985 | Otto Comes Lambsdorff 1988 | Nicolaus Kinkel 1993 |Wolfgangus Gerhardt 1995 | Guido Westerwelle 2001 | Philippus Rösler 2011 | Christianus Lindner 2013 | |
Olaus Scholz (SPD) • Robertus Habeck (Virides) • Christianus Lindner (FDP) • Nancy Faeser (SPD) • Annalena Baerbock (Virides) • Marcus Buschmann (FDP) • Hubertus Heil (SPD) • Christina Lambrecht (SPD – ad mensem Ianuarium 2023) • Boris Pistorius (SPD – a mense Ianuario 2023) • Zizimus Özdemir (Virides) • Anna Spiegel (Virides – ad mensem Aprilem 2022) • Lisa Paus (Virides – a mense Aprili 2022) • Carolus Lauterbach (SPD) • Volcherus Wissing (SPD) • Stephania Lemke (Virides) • Bettina Stark-Watzinger (FDP) • Svenja Schulze (SPD) • Clara Geywitz (SPD) • Volfgangus Schmidt (SPD) Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Consilia ministrorum civitatum Europaearum hodiernarum Capsae cognatae: Formulae consilia ministrorum Germaniae spectantes | |