[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Chersonium

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Chersonium
Res apud Vicidata repertae:
Chersonium: insigne
Chersonium: insigne
Civitas: Ucraina
Locus: 46°38′33″N 32°37′30″E
Numerus incolarum: 279 131
Zona horaria: UTC+2, UTC+3, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Херсон

Gestio

Praefectus: Ihor Kolykhaiev
Procuratio superior: Kherson urban hromada

Geographia

Superficies: 68.7 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Zalaegerszeg, Shumen, Mariopolis, Zonguldak, Hippo Diarrhytus, Izmit, Vilna

Tabula aut despectus

Chersonium: situs
Chersonium: situs

Chersonium[1][2] sive Cherso,[2][3] vulgo Cherson (Ucrainice Херсон), urbs est Ucrainae, in parte eius meridiana in ad ripam dextram Danapris prope ostium huius fluvii sita, metropolis regionis Chersonensis. Valens portus et locus intersectionis ferriviarum atque sedes industriae, culturae et administrationis est. Plus 296 milia incolarum habet.

Chersonium, anno 1778 decreto imperatricis Russicae Catharinae II conditum, nomen suum obtinuit secundum Chersonesum, urbem antiquam in Crimaea (Chersonesus Taurica). Ab anno 1803 metropolis gubernii Chersonensis Imperii Russici fuit. Gubernio illo anno 1920 abolito, Chersonium sedes administrativa districtus et circuli in Re Publica Sovietica Socialistica Ucrainica erat. Tempore Belli Magni Patrii Chersonium, decennio praecedenti valens sedes industriae Unionis Sovieticae factum, a copiis Germaniae nazisticae occupabatur ad mensem Martii anni 1944, cum a copiis Sovieticis liberatum est, eadem mense et metropolis regionis Chersonensis factum est.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Chersonium spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 46°38′33″N 32°37′30″E • OpenStreetMap • GeoNames • Facebook Places • Treccani • Большая российская энциклопедия