[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Tormenta

Latinitas inspicienda
E Vicipaedia
Redactio 22:52, 28 Iulii 2021 a conlatore IacobusAmor (disputatio | conlationes) facta (~ (10K))
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Milites M777 howitzer Vico Charkh in Provincia Logar in bello in Afgania iaculantur, die 7 Februarii 2009.

Tormenta (n/pl),[1][2] vel (pyro)ballistaria,[3] vel artilleria,[4] vel ars tormentaria[5], vel machina bellica[5], vel machinaria[5], vel tormenta bellica[5] primum ad quemvis circulum peditatus ballistis vel catapultis armatum referebatur, postea ad machinas bellicas, quae proiectilia aliaque missilia longius ferunt quam milites suis telis. Haec machinae specializata machinamenta comprehendunt quae aliquo et mechanicae et chemicae et electromagneticae energiae conditae modo utuntur. In principio designata ad perfringendas fortalitias, tormenta evoluta sunt e fere staticis apparatibus destinatis ad reducendum singulare obstaculum versus valde mobilia magnae flexibilitatis arma in quibus nunc adquiescit maior portio offensivae facultatis moderno exercitui.

Cannone invento, vocabulum "tormenta" practice id significat; coaetaneo in usu plerumque refertur ad granatarum dimissorias manuballistas, brevia tormenta ignivoma, mortaria et rochetas.

Communi loquela vocabulum "tormenta" crebro in usu est ad referendum ad individualia machinamenta, iuxta cum acccessoriis instrumentisque, quamquam haec commissura accuratius refertur apparatura. Milites qui plerumque operantur cum his machinis nuncupantur "tormentarii" sive "ballistarii" sive "pyroballistarii".

Tormenta sunt funestissimum genus terrestrium armorum; in bellis Napoleonicis, primo et secundo bello mundano pleraeque caedes in proeliis tormentis allatae sunt. Anno 1944 Iosephus Stalin in oratione tormenta "deum belli" esse dixit.

  1. Johann Gottfried Haas, Vollständiges latein-deutsches und deutsch-lateinisches Handwörterbuch. Zweiter Theil, Ronneburgae et Lipsiae, 1804.
  2. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  3. José Juan Del Col (2007) Diccionario auxiliar: español-latino para el uso moderno del Latín, s.v. artillería.
  4. Josephus Marton, Lexicon trilingue latino-hungarico-germanicum. Pars secunda. M - Z, Viennae Austriae, 1818, columna 1766.
  5. 5.0 5.1 5.2 5.3 Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad tormenta spectant.