[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/Jump to content

Nomades

E Vicipaedia
Redactio 16:01, 3 Iunii 2024 a conlatore LilyKitty (disputatio | conlationes) facta (de habitu vitae)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Haec pagina de hominibus per loca errantibus narrat. Si gregem musicalem quaeris, vide nomadi.
Nomas Saharae in camelo sedens
Pastor Mongolicus

Nomas (-adis, m.) (Graece νομάς, pl. νομάδες) est homo, qui ad gregem ethnous vel gentem pertinet, quae non singulum locum incolit, sed per loca vasta migrat, sive pastor cum gregibus, sive venando aut colligendo vitam alens. Primi homines in Palaeolithico nomades erant. Nomadismus aptus est vitae in regionibus infecundis sicut tundra vel desertis, ubi non nisi huc illuc migrando copiae angustae exerceri possunt. Anno 1995 30-40 decies centena milia nomadum toto orbe terrarum fuisse aestimantur.[1]

Nomen "nomas"

[recensere | fontem recensere]

Verbum "nomas" ex lingua Graeca sumptum est, ubi quemlibet hominem, qui ut pascuum inveniat vagatur significavit. Etiam apud Romanos hoc sensu latiore in usu erat,[2] saepe autem sensu strictiore Numidiae incolam valuit.[3].

Nexus interni

  1. "Nomads: At the Crossroads – The Facts". New Internationalist (266). April 5, 1995.
  2. Plin. 5, 22 et al.
  3. Sil. 5,194; Prop. 4,7,37; Verg. Aen. 4,320
stipula

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!