[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Maḏhab, pl. maḏāhib (scriptura Arabica: ‏مذهب‎, pl. ‏مذاهب‎) vocabulum est cum quo dissimiles scholae aut motus Islamicam iurisprudentiam sive fiqh (فقه) interpretantes nuncupantur.

Dum pleraque maḏāhib in variis regionibus adsunt, aliquae regiones specificam madhabicam scholam velut suam praecipuam et adhuc officialem maḏhab habet.

In primis 150 annis Islamismi vitae multa madhaba fuere; re vera aliquot sahabae sive Machometi comites proprias interpretationis vias habuere. Quarum in praesenti quinque supervivunt; quattuor ad Islamismum Sunniticum pertinent, dum secta Siitica suum proprium madhabum habet.

Quattuor Sunniticae scholae sunt:

Siiticum maḏhab Yafaricum, ab imamo Yafar al-Sadiq conditum, est.

Sunnitae Musulmani divisi sunt, ergo, in asseclas unius harum quattuor scholarum. Generatim singulum territorium singulam praecipuam scholam habet et sunt loca ubi coexsistunt variae earum. Aliquando "sectae" qualificata sunt, quod non certum est quia Musulmani Sunnitae coniunctim quaevis quattuor maḏāhib Musulmanos recte ducere posse putant, quorum dissimilitudines inter ea differentium coniecturarum producta sunt, quamquam etiam validae secundum religiosae observantiae conspectum. Sunt, exempli gratia, parvae dissimilitudines in modo orandi, quod non obstat ut alicuius maḏhab asseclae sine problematibus confusionibusque in locis orare possint ubi colitur dissimilis maḏhab ritus.

Notae