[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Toribius Motolinia,[1] aliter Turibius de Benavente Motolinia appellatus,[2] (Hispanice: Toribio de Benavente vel Motolinía), fuit religiosus Franciscanus historicusque Hispanus. Natus est Benavente in Hispania saeculo quinto decimo exeunte; obiit Mexicopoli die 10 Augusti 1568.

Wikidata Toribius Motolinia
Res apud Vicidata repertae:
Toribius Motolinia: subscriptio
Toribius Motolinia: subscriptio
Nativitas: 1482; Benavente
Obitus: 1568; Mexicopolis
Patria: Hispania

Ubi in ordinem Franciscanum receptus est nescimus, sed ab anno 1518 in provincia Franciscana S. Gabrielis Extremadurae degisse dicitur. Anno 1523 cum aliis undecim, iussu fratris Francisci de Angelis, duce Martino de Valentia in Mexicum missus est. Ibi ab indigenis praeter alios humilis visus agnomine motolinia (scilicet "qui paupertatem monstrat"). Opera principalia ab eo scripta, videlicet Historia de los Indios de la Nueva España et Memoriales, non ante saeculum XIX divulgata, utilissima sunt eis qui de historia conquisitionis Mexici culturaque Mexicanorum quaerunt.

  • 1858 : Historia de los Indios de la Nueva España; Textus
  • 1903 : Memoriales; Textus

Inter eius scripta, epistula ad Carolum V imperatorem 2 Ianuarii 1555 data est, quam contra Bartholomaeum Casaum episcopum scripserat.

  1. "Toribius Motolinia": vide hic
  2. "Turibius de Benavente Motolinia": hic; "Toribius de Benevento, qui Motolinia nuncupatus est": (vide p. 195 apud Google Books)

Bibliographia

recensere
Fontes antiquiores
Recentiora
  • Doris K. Arjona, "'The Twelve' Meet a Language Requirement" in Hispania vol. 35 (1952) pp. 259-266 JSTOR
  • Lino G. Canedo, "Toribio Motolinía and His Historical Writings" in The Americas vol. 29 (1973) pp. 277-307 JSTOR

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Diccionario biográfico español •
  • Commentarius in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)