[go: up one dir, main page]
More Web Proxy on the site http://driver.im/

Parodos

pagina discretiva Vicimediorum

In theatro Graeco antiquo tam in tragoediis quam in comoediis parodos (Graece πάροδος fem.,'introitus') est primus cantus a choro cantatus tum cum orchestram intrat[1]. Nam chorus post prologum intrare solebat, quamquam in nonnullis fabulis iam ab initio adest ut in Supplicibus Euripideis et apud Aeschylum in Persis et Supplicibus. Parodos strophis et antistrophis constabat quibus nonnumquam epodia accedebant. Longissima esse poterat ut in Aeschyleo Agamemnone (223 versus), saepe tamen multo brevior erat ut in Euripideo Hercule furente (30 versus). Nonnumquam personae ex scaena alternis cantibus choro in orchestra respondebant (quod genus kommos appellatur)ː ita apud Euripidem in Electra et Oreste et Iphigenia in Tauris. Cantus sequentes stasima vocantur quia chorus locum non mutat sed in orchestra remanet.

Hoc idem verbum et portam theatri qua chorus intrabat designare solebat.

  1. Aristoteles, de Arte poetica 1452bː χορικοῦ δὲ πάροδος μὲν ἡ πρώτη λέξις ὅλη χοροῦ.

Plura legere si cupis

recensere