Microbiologia
Microbiologia est pars biologiae et medicinae. Inter exempla organismorum in microbiologia sunt microbia, virinae, archaeae, bacteria, fungi, et helminthes. Microbiologiam scientia auxiliarem et biologiae et medicinae potentem esse constat. Etymologice Graeca voce μικρός pusillitas rerum exploratarum et explorandarum, sublineatur.
Sectiones
recensereMicrobiologia dividitur in partes praecipuas, quae aut secundum usum aliis in disciplinis (e.g. microbiologiae medicinalis, alimentaris, technica) aut secundum microorganismorum locum (microbiologiae terrestris, maritima, agraria) aut secundum quaestiones concretum tractandum (de bacteriologia, mycologia, praezoologia, virologia) separentur.
Utrum vira in animalibus et implicite in microorganismis numeranda sint dubium maximum est. Plerumque autem vira non in animalibus accipiuntur sed vitae formae finitimae nominatur. Is status inclarus microbiologos minime impedit quin de viris quoque facta sciscerent. Ita virologiam ad microbiologiam spectare fertur.
Methodi
recensereIn microbiologia methodi cytologiae, geneticae, biochemiae, oecologiae et biologiae systematicae adhibentur. Propter microorganismorum parvitatem miscropiorum adhibitio et organismorum cultura cogitata maioris momenti sunt.
Usus et historia
recensereMicrobiologia fulcitur e.g. biotechnologia, scientia alimentaris, purgamentorum removendorum recylandorumque scientia, technica materiei et medicina. Insuper microorganismi optime pro proplasmatibus in experimentis geneticis prendi possunt propter minutiam suam et multitudinem disponibilem quasi infinitimam.
Robertus Hooke Regali Societate Londiniensi instigante inter propugatores microbiologicrum est numerandus aeque ac Antonius van Leeuwenhoek qui microscopia apta fecerunt.[1]
Fundamenta alia posuerunt Ludovicus Pasteur qui cibaria calefactione repentina durabilia reddit et theoriam valde pristinam de generatione spontanea ex materie non viva repellebat. Medicinalem autem microbiologiam bacteriologus Berolinensis Robertus Koch movit primus microganismos morbigenos quaerens; notiones suas in tuberculosis excitatore (i.e. Mycrobacterii tuberculosis) arguere potuit. Primum patatas deglubendas, postea gelantinam utebatur ad liquida cibaria rigidanda antequam agar effectui simili faciendo veniret.
Notae
recensere- ↑ Werner Köhler, "Mikrobiologie in: Werner E. Gerabek, Bernhard D. Haage, Gundolf Keil, Wolfgang Wegner (ed.): Enzyklopädie Medizingeschichte (Berolini et Novbi Eboraci: De Gruyter, 2005, ISBN 3-11-015714-4), 988.
Bibliographia
recensere- Bast, Eckhard. 2001. Mikrobiologische Methoden. Heidelbergae et Berolini: Spektrum Akademischer Verlag Gustav Fischer. ISBN 3-8274-1072-X.
- Cypionka, Heribert. 2006. Grundlagen der Mikrobiologie. ed tertia. Heidelbergae: Springer-Verlag. ISBN 3-540-24084-5 (liber definitivus elementaris).
- Fuchs, Georg, ed.. 2014. Allgemeine Mikrobiologie, a Hans-Günter Schlegel conditus. Nona editio. Stuttgardiae: Thieme Verlag. ISBN 978-3-13-444609-8 (praeliminaria).
- Hof, Herbert, Rüdiger Dörries, Gernot Geginat, et Robert Lee Müller. 2000. Mikrobiologie. Stutgardiae: Thieme Verlag. ISBN 3-13-125311-8 (repetitorium).
- "Mighty small: Observing and modeling individual microbes becomes big science". Proceedings of the National Academy of Sciences of the United States of America 110 (45): 18027–18028. November 2013.
- Laskin, Allen I., et Hubert A. Lechevalier, eds. 1974. Handbook of Microbiology: Condensed Edition. Cleveland Ohii: CRC Press. ISBN 0-87819-585-8 (lexicon simplex).
- Michael T. Madigan, John M. Martinko, Paul V. Dunlap, David P. Clark. 2009. Brock Biology of Microorganisms. Duodecima editio. Franciscopoli: Pearson. ISBN 0-321-53615-0 (liber definitvus)
- Brock Biology of Microorganisms, Global Edition. Pearson Education Limited. 2015-06-05. ISBN 978-1-292-06831-2.
- Mittenhuber, Gerhard, et Michael Hecker. 1999. Blätter zur Berufskunde Diplom-Biologe / Diplom-Biologin Mikrobiologie. Gütersloh: W. Bertelsmann Verlag. ISBN 3-7639-2761-1.
- Schaechter, Moselio, ed. 2009. Encyclopedia of microbiology. ed. tertia. Amstelodami: Academic Press (Elsevier). ISBN 978-0-12-373939-1.
- Schaechter, Moselio, John Ingraham, et Frederick C. Neidhardt. 2006. Microbe: Das Original mit Übersetzungshilfen. Heidelbergae: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1798-8.
- Schlegel, Hans Günter. 1969. Allgemeine Mikrobiologie. Quinta editio, 1981. Stutgardiae: Thieme Verlag. ISBN 3-13-444605-7, ISBN 978-3-13-241885-1.
- Schlegel, Hans Günter. 2004. Geschichte der Mikrobiologie. Altera editio. Stutgardiae: Wissenschaftliche Verlagsgesellschaft. ISBN 3-8047-2086-2.
- Weber, Herbert, ed. 1997. Wörterbuch der Mikrobiologie. Ienae et Stutgadiae: Gustav Fischer Verlag. ISBN 3-437-35040-4.
Nexus interni
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad microbiologiam spectant. |
- Kurze Frage! Warum mögen Bakterien keine Marmelade?, de bacteriis et eorum appetitus pomorum decoctorum minutus
- nature.com Nova de microbiologia
- Microbes.info, rostra microbiologorum cum nexibus multis et quaestionibus frequentibus
- Liber definitivus interretialis multiplex
- Microbiologiae diarium
- De microbiologia in serie televisifica Britannica praetitulata In our time